| Sin autem colossicotera amplitudinibus et ponderibus | 10.2.5.1 |
| onera in operibus fuerint, non erit suculae committendum, | |
| sed quemadmodum sucula cheloniis retinetur, ita axis in- | |
| cludatur habens in medio tympanum amplum, quod non- | |
| nulli rotam appellant, Graeci autem αμφηρην, alii περι- | 5 |
| θηκιον vocant. in his autem machinis trocleae non eodem | 6.1 |
| sed alio modo comparantur. habent enim et in imo et | |
| in summo duplices ordines orbiculorum. ita funis ducta- | |
| rius traicitur in inferioris trocleae foramen, uti aequalia | |
| duo capita sint funis, cum erit extensus, ibique secun- | 5 |
| dum inferiorem trocleam resticula circumdata et contenta | |
| utraeque partes funis continentur, ut neque <in dextram | |
| neque> in sinistram partem possint prodire. deinde capita | |
| funis referuntur in summa troclea ab exteriore parte et | |
| deiciuntur circa orbiculos imos et redeunt ad imum | 10 |
| coiciunturque infimae trocleae ad orbiculos ex interiore | |
| parte et referuntur dextra sinistra <et> ad caput circa orbi- | |
| culos summos redeunt. traiecti autem ab exteriore parte | 7.1 |
| feruntur dextra sinistra tympanum in axe ibique, ut hae- | |
| reant, conligantur. tum autem circa tympanum involutus | |
| alter funis refertur ad ergatam, et is circumactus tym- | |
| panum et axem * * * se involvendo pariter exten- | 5 |
| dunt, et ita leniter levant onera sine periculo. quodsi | |
| maius tympanum conlocatum aut in medio aut in una | |
| parte extrema fuerit, sine ergata <per> calcantes homines | |
| expeditiores habere poterit operis effectus. | |
| Est autem aliud genus machinae satis artificiosum et | 8.1 |
| ad usum celeritatis expeditum, sed in eo dare operam non | |
| possunt nisi periti. est enim tignum, quod erigitur et | |
| distenditur retinaculis quadrifariam. sub retinaculo che- | |
| lonia duo figuntur, troclea funibus supra chelonia religa- | 5 |
| tur, sub troclea regula longa circiter pedes duos, lata | |
| digitos sex, crassa quattuor supponitur. trocleae ternos | |
| ordines orbiculorum in latitudine habentes conlocantur. | |
| ita tres ductarii funes in <summa> machina religantur. | |
| deinde referuntur ad imam trocleam et traiciuntur ex in- | 10 |
| teriore parte per eius orbiculos summos. deinde referuntur | |
| ad superiorem trocleam et traiciuntur ab exteriore parte | |
| in interiorem per orbiculos imos. cum descenderint ad | 9.1 |
| imum, ex interiore parte et per secundos orbiculos tradu- | |
| cuntur in extremum et referuntur in summum ad orbicu- | |
| los secundos; traiecti redeunt ad imum et ab imo referuntur | |
| ad caput; traiecti per summos redeunt ad machinam imam. | 5 |
| in radice autem machinae conlocatur tertia troclea; eam | |
| autem Graeci επαγοντα, nostri artemonem appellant. ea | |
| troclea religatur ad [trocleae] radicem habens orbiculos | |
| tres, per quos traiecti funes traduntur hominibus ad du- | |
| cendum. ita tres ordines hominum ducentes sine ergata | 10 |
| celeriter onus ad summum perducunt. hoc genus machinae | 10.1 |
| polyspaston appellatur, quod multis orbiculorum circum- | |
| itionibus et facilitatem summam praestat et celeritatem. | |
| una autem statutio tigni hanc habet utilitatem, quod ante | |
| quantum velit et dextra ac sinistra ab latere proclinando | 5 |
| onus deponere potest. |