| Harum machinationum omnium, quae supra sunt scri- | 10.2.10.7 |
| ptae, rationes non modo ad has res, sed etiam ad one- | |
| randas et exonerandas naves sunt paratae, aliae erectae, | |
| aliae planae in carchesiis versatilibus conlocatae. non | 10 |
| minus sine tignorum erectionibus in plano etiam eadem | |
| ratione et temperatis funibus et trocleis subductiones na- | |
| vium efficiuntur. | |
| Non est autem alienum etiam Chersiphronos ingenio- | 11.1 |
| sam rationem exponere. is enim scapos columnarum e | |
| lapidicinis cum deportare vellet Ephesi ad Dianae fanum, | |
| propter magnitudinem onerum et viarum campestrem | |
| mollitudinem non confisus carris, ne rotae devorarentur, | 5 |
| sic est conatus. de materia trientali scapos quattuor, | |
| * * * duos transversarios interpositos, quanta longitudo | |
| scapi fuerat, complectit et compegit et ferreos cnodacas | |
| uti subscudes in capitibus scaporum inplumbavit et armillas | |
| in materia ad cnodacas circumdandos infixit; cnodaces | 10 |
| autem in armillis inclusi liberam habuerunt versationem. | |
| iamiam ita, cum boves ducerent subiuncti, scapi versando | |
| in cnodacibus et armillis sine fine volvebantur. cum autem | 12.1 |
| scapos omnes ita vexerant et instabant epistyliorum vectu- | |
| rae, filius Chersiphronos Metagenes transtulit ex scaporum | |
| vectura etiam in epistyliorum deductione. fecit enim rotas | |
| circiter pedum duodenûm et epistyliorum capita in medias | 5 |
| rotas inclusit; item bucculis ligneis capita religavit; eadem | |
| ratione cnodaces in capitibus armillis inclusit: ita cum | |
| trientes a bubus ducerentur, in armillis inclusi cnodaces | |
| versabant rotas, epistylia vero inclusa uti axes in rotis | |
| eadem ratione, qua scapi, sine mora ad opus pervenerunt. | 10 |
| exemplar autem erit eius, quemadmodum in palaestris | |
| cylindri exaequant ambulationes. neque hoc potuisset | |
| fieri, nisi primum propinquitas esset—non enim plus sunt | |
| ab lapidicinis ad fanum milia passuum octo—nec ullus | |
| est clivus sed perpetuus campus. | 15 |