| Nostra vero memoria cum colossici Apollinis in fano | 10.2.13.1 |
| basis esset a vetustate diffracta, [et] metuentes, ne caderet | |
| ea statua et frangeretur, locaverunt ex eisdem lapidicinis | |
| basim excidendam. conduxit quidam Paconius. haec autem | |
| basis erat longa pedes duodecim, lata pedes viii, alta | 5 |
| pedes sex. quam Paconius gloria fretus non uti Metagenes | |
| adportavit, sed eadem ratione alio genere constituit ma- | |
| chinam facere. rotas enim circiter pedum xv fecit et in | 14.1 |
| his rotis capita lapidis inclusit, deinde circa lapidem fusos | |
| sextantales ab rota ad rotam ad circinum compegit, ita | |
| uti fusus a fuso non distaret pedem [esse] unum. deinde | |
| circa fusos funem involvit et bubus iunctis funem ducebant. | 5 |
| ita cum explicaretur, volvebat rotas, sed non poterat ad | |
| lineam via recta ducere, sed exibat in unam partem. ita | |
| necesse erat rursus retroducere. sic Paconius ducendo et | |
| reducendo pecuniam contricavit, ut ad solvendum non | |
| esset. | 10 |
| Pusillum extra progrediar et de his lapidicinis, quem- | 15.1 |
| admodum sint inventae, exponam. Pixodarus fuerat pastor. | |
| is in his locis versabatur. cum autem cives Ephesiorum | |
| cogitarent fanum Dianae ex marmore facere decernerent- | |
| que, a Paro, Proconnenso, Heraclea, Thaso uti marmor | 5 |
| peteretur, propulsis ovibus Pixodarus in eodem loco pecus | |
| pascebat, ibique duo arietes inter se concurrentes alius | |
| alium praeterierunt et impetu facto unus cornibus per- | |
| cussit saxum, ex quo crusta candidissimo colore fuerat | |
| deiecta. ita Pixodarus dicitur oves in montibus reliquis- | 10 |
| se et crustam cursim Ephesum, cum maxime de ea re | |
| ageretur, detulisse. ita statim honores decreverunt ei et | |
| nomen mutaverunt: pro Pixodaro Euangelus nominaretur. | |
| hodieque quotmensibus magistratus in eum locum pro- | |
| ficiscitur et ei sacrificium facit, et si non fecerit, poena | 15 |
| tenetur. |