| De tractoriis rationibus quae necessaria putavi, breviter | 10.3.1.1 |
| exposui. quorum motus et virtutes duae res diversae et inter | |
| se dissimiles <efficiunt>, ubi congruentes uti principia pa- | |
| riunt eos perfectus: una porrecti, quam Graeci ευθειαν voci- | |
| tant, altera rotunditatis, quam Graeci κυκλωτην appellant. | 5 |
| sed vero neque sine rotunditate motus porrecti nec sine | |
| porrecto rotationis versationes onerum possunt facere leva- | |
| tiones. id autem ut intellegatur, exponam. inducuntur uti | 2.1 |
| centra axiculi in orbiculos et in trocleis conlocantur, per | |
| quos orbiculos funis circumactus directis ductionibus et | |
| in sucula conlocatus vectium versationibus onerum facit | |
| egressus in altum. cuius suculae cardines uti centra por- | 5 |
| recti in cheloniis, foraminibusque eius vectes conclusi ca- | |
| pitibus ad circinum circumactis torni ratione versando | |
| faciunt oneris elationes. quemadmodum etiam ferreus vectis | |
| cum est admotus ad onus, quod manuum multitudo non | |
| potest movere, supposita uti centro <ultro> citro porrecta | 10 |
| pressione, quod Graeci υπομοχλιον appellant, et lingua | |
| sub onus subdita, caput eius unius hominis viribus pressum | |
| id onus extollit. id autem <eo facilius fit>, quo brevior | 3.1 |
| pars prior vectis ab ea pressione, quod est centrum, subit | |
| sub onus, et quo longius ab eo centro distans caput eius | |
| deducitur. per id faciundo motus circinationis cogit pres- | |
| sionibus examinare paucis manibus oneris maximi pondus. | 5 |
| item si sub onus vectis ferrei lingula subiecta fuerit ne- | |
| que eius caput pressione in imum, sed adversus in altitu- | |
| dinem extolletur, lingula fulta in areae solo habebit eam | |
| pro onere, oneris autem ipsius angulum pro pressione. ita | |
| non tam faciliter quam per oppressionem, sed adversus | 10 |
| nihilominus pondus oneris erit excitatum. igitur si plus | |
| lingula vectis supra hypomochlion posita sub onus subierit | |
| et caput eius propius centrum pressiones habuerit, non | |
| poterit onus elevare, nisi, quemadmodum supra scriptum | |
| est, examinatio vectis longitudinis per caput neque <in | 15 |
| imum> ductionibus fuerit facta. |