| Id autem ex trutinis, quae staterae dicuntur, licet con- | 10.3.4.1 |
| siderare. cum enim ansa propius caput, unde lancula | |
| pendet, ibi ut centrum est conlocata et aequipondium in | |
| alteram partem scapi, per puncta vagando quo longius | |
| paulatim ad extremum perducitur, paulo et inpari pon- | 5 |
| dere amplissimam pensionem parem perficit per scapi | |
| librationem, et examinato longius ab centro recedens ista | |
| inbecillior aequipondii brevitas maiorem vim ponderis | |
| momento deducens sine vehementia molliter ab imo susum | |
| versum egredi cogit [futurum]. quemadmodum etiam navis | 5.1 |
| onerariae maximae gubernator ansam gubernaculi tenens, | |
| qui οιαξ a Graecis appellatur, una manu momento per | |
| centrum ratione pressionibus aptis agitans, versat eam | |
| amplissimis et inmanibus mercis et penus ponderibus one- | 5 |
| ratam. eiusque vela cum sunt per altitudinem mediam | |
| mali pendentia, non potest habere navis celerem cursum, | |
| cum autem in summo cacumine antemnae subductae sunt, | |
| tunc vehementiore progreditur impetu, quod non proxime | |
| calcem mali, quod est loco centri, sed in summo longius | 10 |
| et ab eo progressa recipiunt in se vela ventum. itaque | 6.1 |
| uti vectis sub onere subiectus, si per medium premitur, | |
| durior est neque incumbit, cum autem caput eius summum | |
| deducitur, faciliter onus extollit, similiter vela, cum sunt | |
| per medium temperata, minorem habent virtutem, quae | 5 |
| autem in capite mali summo conlocantur discedentia | |
| longius a centro, non acriore sed eodem flatu, pressione | |
| cacuminis vehementius cogunt progredi navem. etiam | |
| remi circa scalmos strophis religati, cum manibus inpel- | |
| luntur et reducuntur, extremis progredientibus a centro | 10 |
| †parmis maris undis spumam inpulsu vehementi protrudunt | |
| porrectam navem, secante prora liquoris raritatem. onerum | 7.1 |
| vero maxima pondera, cum feruntur a phalangariis hexa- | |
| phoris et tetraphoris, examinantur per ipsa media centra | |
| phalangarum, uti diviso oneris solido pondere certa qua- | |
| dam divisionis ratione aequas partes collis singuli ferant | 5 |
| operarii. mediae enim partes phalangarum, quibus lora | |
| tetraphororum invehuntur, clavis sunt finitae, ne labantur | |
| in unam partem. cum enim extra finem centri promo- | |
| ventur, premunt eum locum, ad quem propius accesserunt, | |
| quemadmodum in statera pondus, cum examine progredi- | 10 |
| tur ad fines ponderationum. eadem ratione iumenta, cum | 8.1 |
| iuga eorum subiugiis loris per medium temperantur, aequa- | |
| liter trahunt onera. cum autem inpares sunt eorum vir- | |
| tutes et unum plus valendo premit alterum, loro traiecto | |
| fit una pars iugi longior, quae inbecilliori auxiliatur | 5 |
| iumento. ita in phalangis et iugis cum in medio lora non | |
| sunt conlocata sed in una parte, qua progreditur lorum | |
| ab medio, unam breviorem, alteram efficit partem longio- | |
| rem. ea ratione si per id centrum, quo loci perductum | |
| est lorum, utraque capita circumaguntur, longior pars | 10 |
| ampliorem, brevior minorem agit circinationem. quem- | 9.1 |
| admodum vero minores rotae duriores et difficiliores ha- | |
| bent motus, sic phalangae et iuga, in quibus partibus | |
| habent minora a centro ad capita intervalla, premunt | |
| duriter colla, qua autem longiora habent ab eodem centro | 5 |
| spatia, levant oneribus et trahentes et ferentes. cum haec | |
| ita ad centrum porrectionibus et circinationibus reciperent | |
| motus, tunc vero etiam plostra, raedae, tympana, rotae, | |
| cocleae, scorpiones, ballistae, prela ceteraeque machinae | |
| eisdem rationibus per porrectum centrum et rotationem | 10 |
| circum versantem faciunt ad propositum effectus. |