| Nunc de organis, quae ad hauriendam aquam inventa | 10.4.1.1 |
| sunt, quemadmodum variis generibus comparentur, ex- | |
| ponam. et primum dicam de tympano. id autem non | |
| alte tollit aquam, sed exhaurit expeditissime multitudinem | |
| magnam. ad tornum aut circinum fabricatus <axis,> capi- | 5 |
| tibus lamna ferratis, habens in medio circa se tympanum | |
| ex tabulis inter se coagmentatis, conlocatur in stipitibus | |
| habentibus in se sub capita axis ferreas lamminas. in eius | |
| tympani cavo interponuntur octo tabulae transversae tan- | |
| gentes axem et extremam tympani circumitionem, quae | 10 |
| dividunt aequalia in tympano spatia. circa frontem eius | 2.1 |
| figuntur tabulae, relictis semipedalibus aperturis ad aquam | |
| intra concipiendam. item secundum axem columbaria | |
| fiunt excavata in singulis spatiis ex una parte. id autem | |
| cum est navali ratione picatum, hominibus calcantibus | 5 |
| versatur et hauriendo per aperturas, quae sunt in fronti- | |
| bus tympani, reddit per columbaria secundum axem sup- | |
| posito labro ligneo habente una secum coniunctum cana- | |
| lem. ita hortis ad inrigandum vel salinis ad temperandum | |
| praebetur aquae multitudo. cum autem altius extollendum | 3.1 |
| erit, eadem ratio communicabitur sic. rota fiet circum axem | |
| eadem magnitudine, ut ad altitudinem, quae opus fuerit, | |
| convenire possit. circum extremum latus rotae figentur | |
| modioli quadrati pice et cera solidati. ita cum rota a cal- | 5 |
| cantibus versabitur, modioli pleni ad summum elati rursus | |
| ad imum revertentes infundent in castellum ipsi per se | |
| quod extulerint. sin autem magis altis locis erit prae- | 4.1 |
| bendum, in eiusdem rotae axe involuta duplex ferrea | |
| catena demissaque ad imum libramentum conlocabitur, | |
| habens situlos pendentes aereos congiales. ita versatio | |
| rotae catenam in axem involvendo efferet situlos in sum- | 5 |
| mum, qui <cum> super axem pervehuntur, cogentur in- | |
| verti et infundere in castellum aquae quod extulerint. |