| Fiunt etiam in fluminibus rotae eisdem rationibus, qui- | 10.5.1.1 |
| bus supra scriptum est. circa earum frontes adfiguntur | |
| pinnae, quae, cum percutiuntur ab impetu fluminis, cogunt | |
| progredientes versari rotam, et ita modiolis haurientes et | |
| in summum referentes sine operarum calcatura ipsius | 5 |
| fluminis inpulsu versatae praestant, quod opus est ad | |
| usum. | |
| Eadem ratione etiam versantur hydraletae, in quibus | 2.1 |
| eadem sunt omnia, praeterquam quod in uno capite axis | |
| tympanum dentatum est inclusum. id autem ad perpen- | |
| diculum conlocatum in cultrum versatur cum rota pariter. | |
| secundum id tympanum maius <minus> item dentatum | 5 |
| planum est conlocatum, quo continetur * * * ita den- | |
| tes tympani eius, quod est in axe inclusum, inpellendo | |
| dentes tympani plani cogunt fieri molarum circinationem. | |
| in qua machina inpendens infundibulum subministrat molis | |
| frumentum et eadem versatione subigitur farina. | 10 |
| Est autem etiam cocleae ratio, quae magnam vim haurit | 6.1.1 |
| aquae, sed non tam alte tollit quam rota. eius autem ratio | |
| sic expeditur. tignum sumitur, cuius tigni quanta paratur | |
| pedum longitudo, tanta digitorum expeditur crassitudo. | |
| id ad circinum rotundatur. in capitibus circino dividentur | 5 |
| circumitiones eorum tetrantibus et octantibus in partes | |
| octo, eaeque lineae ita conlocentur, ut plano posito tigno | |
| utriusque capitis ad libellam lineae inter se respondeant, | |
| et quam magna pars sit octava circinationis tigni, tam | |
| magna spatia decidantur in longitudinem. item tigno | 10 |
| plano conlocato lineae ab capite ad alterum caput per- | |
| ducantur ad libellam convenientes. sic et in rotundatione | |
| et in longitudine aequalia spatia fient. ita quo loci de- | |
| scribuntur lineae, quae sunt in longitudinem spectantes, | |
| facient decusationes et in decusationibus finita puncta. | 15 |
| his ita emendate descriptis sumitur salignea tenuis aut | 2.1 |
| de vitice secta regula, quae uncta liquida pice figitur in | |
| primo decusis puncto. deinde traicitur oblique ad inse- | |
| quentis longitudinis et circumitionis decusis, item ex or- | |
| dine progrediens singula puncta praetereundo et circum | 5 |
| involvendo conlocatur in singulis decusationibus, et ita | |
| pervenit et figitur ad eam lineam recedens a primo in | |
| octavum punctum, in qua prima pars est eius fixa. eo | |
| modo quantum progreditur oblique spatium et per octo | |
| puncta, tantundem et longitudine procedit ad octavum | 10 |
| punctum. eadem ratione per omne spatium longitudinis | |
| et rotunditatis singulis decusationibus oblique fixae re- | |
| gulae per octo crassitudinis divisiones involutos faciunt | |
| canales et iustam cocleae naturalemque imitationem. ita | 3.1 |
| per id vestigium aliae super alias figuntur unctae pice | |
| liquida, et exaggerantur ad id, uti longitudinis octava pars | |
| fiat summa crassitudo. supra eas circumdantur et figuntur | |
| tabulae, quae pertegant eam involutionem. tunc eae | 5 |
| tabulae pice saturantur et lamminis ferreis conligantur, | |
| ut ab aquae vi ne dissolvantur. capita tigni ferrea. dextra | |
| autem ac sinistra cocleam tigna conlocantur in capitibus | |
| utraque parte habentia transversaria confixa. in his fora- | |
| mina ferrea sunt inclusa inque ea inducuntur styli, et ita | 10 |
| cocleae hominibus calcantibus faciunt versationes. erectio | 4.1 |
| autem eius ad inclinationem sic erit conlocanda, uti, quem- | |
| admodum Pythagoricum trigonum orthogonium describitur, | |
| sic id habeat responsum, id est uti dividatur longitudo | |
| in partes v, earum trium extollatur caput cocleae; ita erit | 5 |
| ab perpendiculo ad imas naris spatium earum partium iiii. | |
| qua ratione autem oporteat id esse, in extremo libro eius | |
| forma descripta est in ipso tempore. |