| Quae de materia fiunt organa ad hauriendam aquam, | 10.6.4.9 |
| quibus rationibus perficiantur quibusque rebus motus reci- | 10 |
| pientia praestent versationibus infinitas utilitates, ut essent | |
| notiora, quam apertissime potui, perscripta sunt in illo | 7.1.1 |
| tempore. insequitur nunc de Ctesibica machina, quae in | |
| altitudinem aquam educit, monstrare. ea fit ex aere. cuius | |
| in radicibus modioli fiunt gemelli paulum distantes, ha- | |
| bentes fistulas furcillae figura similiter cohaerentes, in | 5 |
| medium catinum concurrentes. in quo catino fiunt asses | |
| in superioribus naribus fistularum coagmentatione subtili | |
| conlocati, qui praeobturantes foramina narium non pa- | |
| tiuntur <redire>, quod spiritu in catinum est expressum. | |
| supra catinum paenula ut infundibulum inversum est | 2.1 |
| attemperata et per fibulam cum catino cuneo traiecto | |
| continetur, ne vis inflationis aquae eam cogat elevari. | |
| insuper fistula, quae tuba dicitur, coagmentata in altitu- | |
| dine fit erecta. modioli autem habent infra nares inferiores | 5 |
| fistularum asses interpositos supra foramina eorum, quae | |
| sunt in fundis. ita de supernis in modiolis emboli masculi | 3.1 |
| torno politi et oleo subacti conclusique regulis et vectibus | |
| cum molientur qui erit aer ibi cum aqua, assibus obtu- | |
| rantibus foramina cogent et trudent inflando pressionibus | |
| per fistularum nares aquam in catinum, e quo recipiens | 5 |
| paenula spiritu exprimit per fistulam in altitudinem, et | |
| ita ex inferiore loco castello conlocato ad saliendum aqua | |
| subministratur. | |
| Nec tamen haec sola ratio Ctesibii fertur exquisita, | 4.1 |
| sed etiam plures et variis generibus ab eo liquore pres- | |
| sionibus coactae spiritus efferre ab natura mutuatos | |
| effectus ostenduntur, uti merularum [quae motu] voces | |
| atque acrobatae bibentiaque et eadem moventia <se> sigilla | 5 |
| ceteraque, quae delectationibus oculorum et aurium usu | |
| sensus eblandiantur. e quibus quae maxime utilia et ne- | 5.1 |
| cessaria iudicavi selegi, et in priore volumine de horologiis, | |
| in hoc de expressionibus aquae dicendum putavi. reliqua, | |
| quae non sunt ad necessitatem sed ad deliciarum volup- | |
| tatem, qui cupidiores erunt eius subtilitatis, ex ipsius | 5 |
| Ctesibii commentariis poterunt invenire. |