| De hydraulis autem, quas habeant ratiocinationes, quam | 10.8.1.1 |
| brevissime proximeque attingere potero et scriptura con- | |
| sequi, non praetermittam. de materia compacta basi, ara | |
| in ea ex aere fabricata conlocatur. supra basim eriguntur | |
| regulae dextra ac sinistra scalari forma compactae, qui- | 5 |
| bus includuntur aerei modioli, fundulis ambulatilibus ex | |
| torno subtiliter subactis habentibus fixos in medio ferreos | |
| ancones et verticulis cum vectibus coniunctos, pellibusque | |
| lanatis involutis. item in summa planitia foramina cir- | |
| citer digitorum ternûm. quibus foraminibus proxime in | 10 |
| verticulis conlocati aerei delphini pendentia habent catenis | |
| cymbala ex ore infra foramina modiolorum calata. intra | 2.1 |
| aram, quo loci aqua sustinetur, inest pnigeus uti infundi- | |
| bulum inversum, quem subter taxilli alti circiter digitorum | |
| ternûm suppositi librant spatium imum ima inter labra pni- | |
| geos et arae fundum. supra autem cerviculam eius coag- | 5 |
| mentata arcula sustinet caput machinae, qui graece κανων | |
| μουσικος appellatur. in cuius longitudine canales, si tetra- | |
| chordos est, fiunt quattuor, si hexachordos, sex, si octo- | |
| chordos, octo. singulis autem canalibus singula epitonia | 3.1 |
| sunt inclusa, manubriis ferreis conligata. quae manubria, | |
| cum torquentur, ex arca patefaciunt nares in canales. ex | |
| canalibus autem canon habet ordinata in transverso fora- | |
| mina respondentia naribus, quae sunt in tabula summa, | 5 |
| quae tabula graece πιναξ dicitur. inter tabulam et ca- | |
| nona regulae sunt interpositae ad eundem modum foratae | |
| et oleo subactae, ut faciliter inpellantur et rursus introrsus | |
| reducantur, quae obturant ea foramina plinthidesque ap- | |
| pellantur. quarum itus et reditus alias obturat alias aperit | 10 |
| terebrationes. haec regulae habent ferrea choragia fixa et | 4.1 |
| iuncta cum pinnis, quarum pinnarum tactus motiones | |
| efficit regularum continenter. supra tabulam foramina- | |
| <que, per> quae ex canalibus habent egressum spiritus, | |
| sunt anuli adglutinati, quibus lingulae omnium includuntur | 5 |
| organorum. e modiolis autem fistulae sunt continentes | |
| coniunctae pnigeos cervicibus pertinentesque ad nares, | |
| quae sunt in arcula. in quibus asses sunt ex torno subacti | |
| et ibi conlocati, <ubi fistulae modiolis sunt coniunctae,> | |
| qui, cum recepit arcula animam, spiritum non patientur | 10 |
| obturantes foramina rursus redire. ita cum vectes ex- | 5.1 |
| tolluntur, ancones deducunt fundos modiolorum ad imum | |
| delphinique, qui sunt in verticulis inclusi, calantes in eos | |
| cymbala, aere implent spatia modiolorum, atque ancones | |
| extollentes fundos intra modiolos vehementi pulsus cre- | 5 |
| britate et obturantes foramina cymbalis superiora, aera, | |
| qui est ibi inclusus, pressionibus coactum in fistulas cogunt, | |
| per quas in pnigea concurrit et per eius cervices in | |
| arcam. motione vero vectium vehementiore spiritus fre- | |
| quens compressus epitoniorum aperturis influit et replet | 10 |
| animae canales. itaque cum pinnae manibus tactae pro- | 6.1 |
| pellunt et reducunt continenter regulas alternis obturando | |
| foramina alternis aperiundo, e musicis artibus multiplici- | |
| bus modulorum varietatibus sonantes excitant voces. |