| Quantum potui niti, ut obscura res per scripturam | 10.8.6.5 |
| dilucide pronuntiaretur, contendi, sed haec non est facilis | |
| ratio neque omnibus expedita ad intellegendum praeter | |
| eos, qui in his generibus habent exercitationem. quodsi | |
| qui parum intellexerit ex scriptis, cum ipsam rem cogno- | |
| scet, profecto inveniet curiose et subtiliter omnia ordinata. | 10 |
| Transfertur nunc cogitatio scripturae ad rationem non | 9.1.1 |
| inutilem sed summa sollertia a maioribus traditam, qua | |
| in via raeda sedentes vel mari navigantes scire possimus, | |
| quot milia numero itineris fecerimus. hoc autem erit sic. | |
| rotae, quae erunt in raeda, sint latae per medium dia- | 5 |
| metrum pedum quaternûm [et sextantes], ut, cum finitum | |
| locum habeat in se rota ab eoque incipiat progrediens in | |
| solo viae facere versationem, perveniendo ad eam finitio- | |
| nem, a qua coeperit versari, certum modum spatii habeat | |
| peractum pedes xii s. his ita praeparatis tunc in rotae | 2.1 |
| modiolo ad partem interiorem tympanum stabiliter inclu- | |
| datur habens extra frontem suae rotundationis extantem | |
| denticulum unum. insuper autem ad capsum raedae locu- | |
| lamentum firmiter figatur habens tympanum versatile in | 5 |
| cultro conlocatum et in axiculo conclusum, in cuius tym- | |
| pani fronte denticuli perficiantur aequaliter divisi numero | |
| quadringenti convenientes denticulo tympani inferioris. | |
| praeterea superiori tympano ad latus figatur alter den- | |
| ticulus prominens extra dentes. super autem <tympanum> | 3.1 |
| planum eadem ratione dentatum inclusum in altero locu- | |
| lamento conlocetur, convenientibus dentibus denticulo, qui | |
| in secundi tympani latere fuerit fixus, in eoque tympano | |
| foramina fiant, quantum diurni itineris miliariorum numero | 5 |
| cursus raedae possit exire. minus plusve rem nihil inpedit. | |
| et in his foraminibus omnibus calculi rotundi conlocentur, | |
| inque eius tympani theca, sive id loculamentum est, fiat | |
| foramen unum habens canaliculum, qua calculi, qui in eo | |
| tympano inpositi fuerint, cum ad eum locum venerint, in | 10 |
| raedae capsum et vas aeneum, quod erit suppositum, sin- | |
| guli cadere possint. ita cum rota progrediens secum agat | 4.1 |
| tympanum imum et denticulum eius singulis versationibus | |
| tympani superioris denticulos inpulsu cogat praeterire, | |
| efficiet, <ut,> cum cccc imum versatum fuerit, superius tym- | |
| panum semel circumagatur et denticulus, qui est ad latus | 5 |
| eius fixus, unum denticulum tympani plani producat. cum | |
| ergo cccc versationibus imi tympani semel superius ver- | |
| sabitur, progressus efficiet spatia pedum milia quinque | |
| id est passus mille. ex eo quot calculi deciderint, sonando | |
| singula milia exisse monebunt. numerus vero calculorum | 10 |
| ex imo collectus summa diurni <itineris> miliariorum | |
| numerum indicabit. |