| Navigationibus vero similiter paucis rebus commutatis | 10.9.5.1 |
| eadem ratione <eadem> efficiuntur. namque traicitur per la- | |
| tera parietum axis habens extra navem prominentia capita, | |
| in quae includuntur rotae diametro pedum quaternûm, | |
| extantes habentes circa frontes adfixas pinnas aquam tan- | 5 |
| gentes. item medius axis in media navi <habet> tym- | |
| panum cum uno denticulo extanti extra suam rotunditatem. | |
| ad eum locum conlocatur loculamentum habens inclusum | |
| in se tympanum, peraequatis dentibus cccc convenientibus | |
| denticulo tympani, quod est in axe inclusum, praeterea | 10 |
| ad latus adfixum extantem extra rotunditatem alterum den- | |
| tem unum. insuper in altero loculamento cum eo confixo | 6.1 |
| inclusum tympanum planum ad eundem modum dentatum, | |
| quibus dentibus <convenit> denticulus, qui est ad latus fixus | |
| tympano, quod est in cultro conlocatum, ut eos dentes, | |
| qui sunt plani tympani, singulis versationibus singulos | 5 |
| dens inpellendo in orbem planum tympanum verset. in | |
| plano autem tympano foramina fiant, in quibus foramini- | |
| bus conlocabuntur calculi rotundi. in theca eius tympani, | |
| sive loculamentum est, unum foramen excavetur habens | |
| canaliculum, qua calculus liberatus ab obstantia cum ce- | 10 |
| ciderit in vas aereum, sonitu significet. ita navis cum | 7.1 |
| habuerit impetum aut remorum aut ventorum flatu, pinnae, | |
| quae erunt in rotis, tangentes aquam adversam vehementi | |
| retrorsus inpulsu coactae versabunt rotas; eae autem in- | |
| volvendo se agent axem, axis vero tympanum, cuius dens | 5 |
| circumactus singulis versationibus singulos secundi tym- | |
| pani dentes inpellendo modicas efficiet circumitiones. ita | |
| cum cccc ab pinnis rotae fuerint versatae, semel tym- | |
| panum circumactum inpellet dente, qui est ad latus fixus, | |
| plani tympani dentem. igitur circumitio tympani plani | 10 |
| quotienscumque ad foramen perducet calculos, emittet | |
| per canaliculum. ita et sonitu et numero indicabit miliaria | |
| spatia navigationis. |