| Divisis angiportis et plateis constitutis arearum electio | 1.7.1.1 |
| ad opportunitatem et usum communem civitatis est ex- | |
| plicanda aedibus sacris, foro reliquisque locis communibus. | |
| et si erunt moenia secundum mare, area, ubi forum con- | |
| stituatur, eligenda proxime portum, sin autem mediterraneo, | 5 |
| in oppido medio. aedibus vero sacris, quorum deorum | |
| maxime in tutela civitas videtur esse, et Iovi et Iunoni | |
| et Minervae, in excelsissimo loco, unde moenium maxima | |
| pars conspiciatur, areae distribuantur. Mercurio autem in | |
| foro aut etiam, ut Isidi et Serapi, in emporio; Apollini | 10 |
| Patrique Libero secundum theatrum; Herculi, in quibus | |
| civitatibus non sunt gymnasia neque amphitheatra, ad | |
| circum; Marti extra urbem sed ad campum; itemque Veneri | |
| ad portum. id autem etiam Etruscis haruspicibus disci- | |
| plinarum scripturis ita est dedicatum, extra murum Veneris, | 15 |
| Volcani, Martis fana ideo conlocari, uti non insuescat in | |
| urbe adulescentibus seu matribus familiarum veneria libido, | |
| Volcanique vi e moenibus religionibus et sacrificiis evocata | |
| ab timore incendiorum aedificia videantur liberari. Martis | |
| vero divinitas cum sit extra moenia dedicata, non erit | 20 |
| inter cives armigera dissensio, sed ab hostibus ea defensa | |
| belli periculo conservabit. item Cereri extra urbem loco, | 2.1 |
| quo <non quolibet> nomine semper homines nisi per sa- | |
| crificium necesse habeant adire; cum religione, caste sanc- | |
| tisque moribus is locus debet tueri. ceterisque diis ad | |
| sacrificiorum rationes aptae templis areae sunt distri- | 5 |
| buendae. | |
| De ipsis autem aedibus sacris faciundis et de earum | |
| symmetriis in tertio et quarto volumine reddam rationes, | |
| quia in secundo visum est mihi primum de materiae copiis, | |
| quae in aedificiis sunt parandae, quibus sint virtutibus et | 10 |
| quem habeant usum, exponere, <deinde> commensus ae- | |
| dificiorum et ordines et genera singula symmetriarum | |
| peragere et in singulis voluminibus explicare. |