| Non minus Chio cum supra naves sambucarum machi- | 10.16.9.1 |
| nas hostes comparavissent, noctu Chii terram, harenam, | |
| lapides progesserunt in mare ante murum. ita illi postero | |
| die cum accedere voluissent, naves supra aggerationem, | |
| quae fuerat sub aqua, sederunt nec ad murum accedere | 5 |
| nec retrorsus se recipere potuerunt, sed ibi malleolis con- | |
| fixae incendio sunt conflagratae. Apollonia quoque cum | |
| circumsederetur et specus hostes fodiendo cogitarent sine | |
| suspicione intra moenia penetrare, id autem a speculato- | |
| ribus esset Apolloniatibus renuntiatum, perturbati nuntio | 10 |
| propter timorem consiliis indigentes animis deficiebant, | |
| quod neque tempus neque certum locum scire poterant, | |
| quo emersum facturi fuissent hostes. tum vero Trypho | 10.1 |
| Alexandrinus ibi fuerat architectus. <is> intra murum plu- | |
| res specus designavit et fodiendo terram progrediebatur | |
| extra murum dumtaxat extra sagittae missionem et in | |
| omnibus vasa aenea suspendit. ex his in una fossura, quae | 5 |
| contra hostium specus fuerat, vasa pendentia ad plagas | |
| ferramentorum sonare coeperunt. ita ex eo intellectum | |
| est, qua regione adversarii specus agentes intra penetrare | |
| cogitabant. sic lineatione cognita temperavit aenea aquae | |
| ferventis et picis de superne contra capita hostium et | 10 |
| stercoris humani et harenae coctae candentis. dein noctu | |
| pertudit crebra foramina et per ea repente perfundendo | |
| qui in eo opere fuerunt hostes omnes necavit. item | 11.1 |
| Massilia cum oppugnaretur et numero supra xxx specus | |
| tum agerent, Massilitani suspicati totam quae fuerat ante | |
| murum fossam altiore fossura depresserunt. ita specus | |
| omnes exitus in fossam habuerunt. quibus autem locis | 5 |
| fossa non potuerat fieri, intra murum barathrum amplissima | |
| longitudine et amplitudine uti piscinam fecerunt contra | |
| eum locum, qua specus agebantur, eamque e puteis et e | |
| portu impleverunt. itaque cum specus esset repente nari- | |
| bus apertis, vehemens aquae vis inmissa supplantavit ful- | 10 |
| turas, quique intra fuerunt, et ab aquae multitudine et ab | |
| ruina specus omnes sunt oppressi. etiam cum agger ad | 12.1 |
| murum contra eos compararetur et arboribus excisis eoque | |
| conlocatis locus operibus exaggeraretur, ballistis vectes | |
| ferreos candentes in id mittendo totam munitionem coege- | |
| runt conflagrare. testudo autem arietaria cum ad murum | 5 |
| pulsandum accessisset, permiserunt laqueum et eo ariete | |
| constricto, per tympanum ergata circumagentes suspenso | |
| capite eius non sunt passi tangi murum. denique totam | |
| machinam malleolis candentibus et ballistarum plagis dissi- | |
| paverunt. ita eae [victoriae civitatum] <civitates> non | 10 |
| machinis, sed contra machinarum rationem architectorum | |
| sollertia sunt liberatae. |