| De scorpionibus et catapultis et ballistis etiamque testu- | 10.16.1.1 |
| dinibus et turribus, quae maxime mihi videbantur idonea | |
| et a quibus essent inventa et quemadmodum fieri de- | |
| berent, explicui. scalarum autem et carchesiorum et eorum, | |
| quorum rationes sunt inbecilliores, non necesse habui | 5 |
| scribere. haec etiam milites per se solent facere. neque | |
| ea ipsa omnibus locis neque eisdem rationibus possunt | |
| utilia esse, quod differentes sunt munitiones munitionibus | |
| nationumque fortitudines. namque alia ratione ad audaces | |
| et temerarios, alia ad diligentes, aliter ad timidos machi- | 10 |
| nationes debent comparari. itaque his praescriptionibus | 2.1 |
| si qui attendere voluerit <et> ex varietate eorum eligendo | |
| in unam comparationem conferre, non indigebit auxiliis, | |
| sed quascumque res ex rationibus aut locis opus fuerit, | |
| sine dubitatione poterit explicare. de repugnatoriis vero | 5 |
| non est scriptis explicandum. non enim ad nostra scripta | |
| hostes comparant res oppugnatorias, sed machinationes | |
| eorum ex tempore sollerti consiliorum celeritate sine ma- | |
| chinis saepius evertuntur. quod etiam Rhodiensibus memo- | |
| ratur usu venisse. Diognetus enim fuerat Rhodius archi- | 3.1 |
| tectus, et ei de publico quotannis certa merces pro artis | |
| dignitate tribuebatur ad honorem. eo tempore quidam | |
| architectus ab Arado nomine Callias Rhodum cum venisset, | |
| acroasin fecit exemplarque protulit muri et supra id ma- | 5 |
| chinam in carchesio versatili constituit, quae helepolim | |
| ad moenia accedentem corripuit et transtulit intra murum. | |
| hoc exemplar Rhodii cum vidissent, admirati ademerunt | |
| Diogneto, quod fuerat quotannis constitutum, et eum | |
| honorem ad Calliam transtulerunt. interea rex Deme- | 4.1 |
| trius, qui propter animi pertinaciam Poliorcetes est appel- | |
| latus, contra Rhodum bellum comparando Epimachum | |
| Atheniensem nobilem architectum secum adduxit. is autem | |
| comparavit helepolim sumptibus inmanibus industria labo- | 5 |
| reque summo, cuius altitudo fuerat pedum cxxxv, latitudo | |
| pedum lx. ita eam ciliciis et coriis crudis confirmavit, ut | |
| posset pati plagam lapidis ballista inmissi pondo ccclx; | |
| ipsa autem machina fuerat milia pondo ccclx. cum autem | |
| Callias rogaretur ab Rhodiis, contra eam helepolim ma- | 10 |
| chinam pararet, ut illam, uti pollicitus erat, transferret | |
| intra murum, negavit posse. non enim omnia eisdem | 5.1 |
| rationibus agi possunt, sed sunt alia, quae exemplaribus | |
| non magnis similiter magna facta habent effectus; alia | |
| autem exemplaria non possunt habere, sed per se consti- | |
| tuuntur; nonnulla vero sunt, quae in exemplaribus viden- | 5 |
| tur veri similia, cum autem crescere coeperunt, dilabantur. | |
| ut etiam possumus sic animum advertere. terebratur | |
| terebra foramen semidigitale, digitale, sesquidigitale. si | |
| eadem ratione voluerimus palmare facere, non habet ex- | |
| plicationem, semipedale autem <aut> maius ne cogitandum | 10 |
| quidem videtur omnino. sic item in nonnullis exemplaribus | 6.1 |
| videntur, quae admodum in minimis fieri videntur, absque | |
| eodem modo in maioribus. ideo eodem modo Rhodii ea | |
| de ratione decepti iniuriam cum contumelia Diogneto | |
| fecerunt. itaque posteaquam viderunt hostem pertinaciter | 5 |
| infestum, machinationem ad capiendam urbem comparatam, | |
| periculum servitutis, vastitatem civitatis expectandam, pro- | |
| cubuerunt Diogneto rogantes, ut auxiliaretur patriae. is | 7.1 |
| primo negavit se facturum. posteaquam ingenuae virgines | |
| et ephebi cum sacerdotibus venerunt ad deprecandum, | |
| tunc est pollicitus his legibus, uti, si eam machinam ce- | |
| pisset, sua esset. his ita constitutis, qua machina accessura | 5 |
| erat, ea regione murum pertudit et iussit omnes publice | |
| et privatim quod quisque habuisset aquae, stercoris, luti | |
| per eam fenestram per canales progredientes effundere | |
| ante murum. cum ibi magna vis aquae, luti, stercoris | |
| nocte profusa fuisset, postero die helepolis accedens, ante- | 10 |
| quam adpropinquaret ad murum, in umido voragine facta | |
| consedit nec progredi nec egredi postea potuit. itaque | |
| Demetrius, cum vidisset sapientia Diogneti se deceptum | |
| esse, cum classe sua discessit. tunc Rhodii Diogneti sol- | 8.1 |
| lertia liberati bello publice gratias egerunt honoribusque | |
| omnibus eum et ornamentis exornaverunt. Diognetus eam | |
| helepolim reduxit in urbem et in publico conlocavit et | |
| inscripsit 'Diognetus e manubiis id populo dedit munus'. | 5 |
| ita in repugnatoriis rebus non tantum machinae, sed etiam | |
| maxime consilia sunt comparanda. |