| Est autem et aliud genus testudinis, quod reliqua omnia | 10.15.1.1 |
| habet, quemadmodum quae supra scripta sunt, praeter | |
| capreolos, sed habet circa pluteum et pinnas ex tabulis | |
| et superne subgrundas proclinatas, supraque tabulis et | |
| coriis firmiter fixis continentur. insuper vero argilla cum | 5 |
| capillo subacta ad eam crassitudinem inducatur, ut ignis | |
| omnino non possit ei machinae nocere. possunt autem, si | |
| opus fuerit, eae machinae ex viii rotis esse, si ad loci | |
| naturam ita opus fuerit temperare. quae autem testudines | |
| ad fodiendum comparantur (ορυκτιδες graece dicuntur), | 10 |
| cetera omnia habent, uti supra scriptum est, frontes vero | |
| earum fiunt quemadmodum anguli trigoniorum, uti a muro | |
| tela cum in eas mittantur, non planis frontibus excipiant | |
| plagas sed ab lateribus labentes, sine periculoque fodientes, | |
| qui intus sunt, tueantur. | 15 |
| Non mihi etiam videtur esse alienum de testudine, | 2.1 |
| quam Hegetor Byzantius fecit, quibus rationibus sit facta, | |
| exponere. fuerat enim eius baseos longitudo pedum lxiii, | |
| latitudo xlii. arrectaria, quae supra compactionem erant | |
| quattuor conlocata, ex binis tignis fuerant compacta, in | 5 |
| altitudinibus singula pedum xxxvi, crassitudine palmope- | |
| dali, latitudine sesquipedali. basis eius habuerat rotas | |
| viii, quibus agebatur. fuerat autem earum altitudo pedum | |
| vi s𐆆, crassitudo pedum iii, ita fabricata triplici materia: | |
| alternis se contra subscudibus inter se coagmentatae | 10 |
| lamnisque ferreis ex frigido ductis alligatae, eae in ar- | 3.1 |
| busculis, sive amaxopodes dicuntur, habuerant versationes. | |
| ita supra transtrorum planitiem, quae supra basim fuerat, | |
| postes erant erecti pedes xviii#¹⁵⁸, latitudine s𐆆, crassitu- | |
| dine fz, distantes inter se is𐆆. supra eos trabes circum- | 5 |
| clusae continebant totam compactionem latae pede i#¹⁵⁹, | |
| crassae s𐆆. supra eam capreoli extollebantur altitudine | |
| pedum xii; supra capreolos tignum conlocatum coniungebat | |
| capreolorum compactiones. item fixa habuerant lateraria | |
| in transverso, quibus insuper contabulatio circumdata con- | 10 |
| tegebat inferiora. habuerat autem mediam contabulationem | 4.1 |
| supra trabiculas, ubi scorpiones et catapultae conloca- | |
| bantur. erigebantur et arrectaria duo compacta pedum | |
| xxxxv, crassitudine sesquipedali, latitudine ΡΙΙ, coniuncta | |
| capitibus transversario cardinato tigno et altero mediano | 5 |
| inter duos scapos cardinato et lamnis ferreis religato. | |
| quo insuper conlocata erat alternis materies inter scapos | |
| et transversarium traiecta e cheloniis et anconibus firmiter | |
| inclusa. in ea materia fuerunt ex torno facti axiculi duo, | |
| e quibus funes alligati retinebant arietem. supra caput | 5.1 |
| eorum, qui continebant arietem, conlocatum erat pluteum | |
| turriculae similitudine ornatum, uti sine periculo duo | |
| milites tuto stantes prospicere possent et renuntiare, quas | |
| res adversarii conarentur. aries autem eius habuerat lon- | 5 |
| gitudinem pedum clxxx, latitudine in imo palmopedali, | |
| crassitudine <bi>pedali, contracto capite in latitudine †pes, | |
| crassitudine s#¹⁶⁰. is autem aries habuerat de ferro duro | 6.1 |
| rostrum, ita uti naves longae solent habere, et ex ipso | |
| rostro lamminae ferreae iiii circiter pedum xv fixae fuerant | |
| in materia. a capite autem ad imam calcem tigni con- | |
| tenti fuerunt funes iii crassitudine digitorum viii, ita reli- | 5 |
| gati, quemadmodum naves a puppi ad proram continentur, | |
| eique funes praecinctura e transversis erant religati ha- | |
| bentes inter se palmipedalia spatia. insuper coriis crudis | |
| totus aries erat involutus. ex quibus autem funibus pende- | |
| bat, eorum capita fuerunt ex ferro factae quadruplices | 10 |
| catenae, et ipsae coriis crudis erant involutae. item habuerat | 7.1 |
| proiectura eius ex tabulis arcam compactam et confixam, | |
| in qua * * * rudentibus maioribus extentis, per quarum | |
| asperitates non labentibus pedibus faciliter ad murum per- | |
| veniebatur. atque ea machina sex modis movebatur: pro- | 5 |
| gressu, <regressu,> item latere dextra et sinistra, porrec- | |
| tiones non minus in altitudinem extollebantur et in imum | |
| inclinatione demittebantur. erigebatur autem machina in | |
| altitudinem ad disiciendum murum circiter pedes c, item | |
| a latere dextra ac sinistra procurrendo praestringebat | 10 |
| non minus pedes c. gubernabant eam homines c haben- | |
| tem pondus talentûm quattuor milium, quod fit cccclxxx | |
| pondo. |