| Quae sunt ab Diade de machinis scripta, quibus sint | 10.13.8.7 |
| comparationibus, exposui. nunc quemadmodum a praecep- | |
| toribus accepi et utilia mihi videntur, exponam. | |
| Testudo, quae ad congestionem fossarum paratur (eaque | 14.1.1 |
| etiam accessus ad murum potest habere), sic erit facienda. | |
| basis compingatur, quae graece εσχαρα dicitur, quadrata | |
| habens quoqueversus latera singula pedum xxi et trans- | |
| versaria iiii. haec autem contineantur ab alteris duobus | 5 |
| crassis fs, latis s; distent autem transversaria inter se | |
| circiter pedes iii s. supponanturque in singulis intervallis | |
| eorum arbusculae, quae graece αμαξοποδες dicuntur, in | |
| quibus versantur rotarum axes conclusi lamnis ferreis. | |
| eaeque arbusculae ita sint temperatae, ut habeant car- | 10 |
| dines et foramina, quo vectes traiecti versationes earum | |
| expediant, uti ante et post et ad dextrum seu sinistrum | |
| latus, sive oblique ad angulos opus fuerit, ad id per | |
| arbusculas versatis progredi possint. conlocentur autem | 2.1 |
| insuper basim tigna duo in utramque partem proiecta | |
| pedes senos, quorum circa proiecturas figantur altera pro- | |
| iecta duo tigna ante frontes pedes xii, crassa et lata uti | |
| in basi sunt scripta. insuper hanc compactionem erigantur | 5 |
| postes compactiles praeter cardines pedum viiii, crassitu- | |
| dine quoquoversus palmopedales, intervalla habentes inter | |
| se sesquipedis. ea concludantur superne intercardinatis | |
| trabibus. supra trabes conlocentur capreoli cardinibus | |
| alius in alium conclusi, in altitudine excitati pedes xii. | 10 |
| supra capreolos conlocetur quadratum tignum, quo capreoli | |
| coniungantur. ipsi autem laterariis circa fixis continean- | 3.1 |
| tur teganturque tabulis maxime palmeis, si non, ex cetera | |
| materia, quae maxime habere potest virtutem, praeter pi- | |
| num aut alnum; haec enim sunt fragilia et faciliter re- | |
| cipiunt ignem. circum tabulata conlocentur crates ex | 5 |
| tenuibus virgis creberrime textae maximeque recentibus. | |
| percrudis coriis duplicibus consutis, fartis alga aut paleis | |
| in aceto maceratis, circa tegatur machina tota. ita ab his | |
| reicientur plagae ballistarum et impetus incendiorum. |