| Itaque Diades scriptis suis ostendit se invenisse turres | 10.13.3.7 |
| ambulatorias, quas etiam dissolutas in exercitu circum- | |
| ferre solebat, praeterea terebram et ascendentem machinam, | |
| qua ad murum plano pede transitus esse posset, etiam | 10 |
| corvum demolitorem, quem nonnulli gruem appellant. non | 4.1 |
| minus utebatur ariete subrotato, cuius rationes scriptas | |
| reliquit. turrem autem minimam ait oportere fieri ne | |
| minus altam cubitorum lx, latitudinem xvii, contracturam | |
| autem summam imae partis quintam, arrectaria turris in | 5 |
| imo dodrantalia, in summo semipedalia. fieri autem ait | |
| oportere eam turrem tabulatorum decem, singulis partibus | |
| in ea fenestratis. maiorem vero turrem altam cubitorum | 5.1 |
| cxx, latam cubitorum xxiii <s>, contracturam item quinta | |
| parte, arrectaria pedalia in imo, in summo sedigitalia. | |
| hanc magnitudinem turris faciebat tabulatorum xx, cum | |
| haberent singula tabulata circumitionem cubitorum ternûm. | 5 |
| tegebat autem coriis crudis, ut ab omni plaga essent | |
| tutae. testudinis arietariae comparatio eadem ratione | 6.1 |
| perficiebatur. habuerat autem intervallum cubitorum xxx, | |
| altitudinem praeter fastigium xiii s, fastigii autem altitudo | |
| ab strato ad summum cubita xvi. exibat autem in altum | |
| et supra medium tectum fastigium non minus cubita duo, | 5 |
| et supra extollebatur turricula iii tabulatorum, inque | |
| tabulato summo statuebantur scorpiones et catapultae, in- | |
| ferioribus congerebatur aquae magna multitudo ad ex- | |
| tinguendum, si qua vis ignis inmitteretur. constituebatur | |
| autem in ea arietaria machina, quae graece dicitur κριο- | 10 |
| δοκις, in qua conlocabatur torus perfectus in torno, in | |
| quo insuper constitutus aries rudentium ductionibus et | |
| reductionibus efficiebat magnos operis effectus. tegebatur | |
| autem is coriis crudis quemadmodum turris. de terebra | 7.1 |
| has explicuit scriptis rationes. ipsam machinam uti testu- | |
| dinem in medio habentem conlocatum in orthostatis cana- | |
| lem, quemadmodum in catapultis aut ballistis fieri solet, | |
| longitudine cubitorum l, altitudine cubiti, in quo con- | 5 |
| stituebatur transversa sucula. in capite autem dextra ac | |
| sinistra trocleae duae, per quas movebatur quod inerat | |
| in eo canali capite ferrato tignum. sub eo autem in ipso | |
| canali inclusi tori crebriter celeriores et vehementiores ef- | |
| ficiebant eius motus. supra autem tignum, quod inibi erat, | 10 |
| arcus tegebantur ad canalem crebriter, uti sustinerent corium | |
| crudum, quo ea machina erat involuta. de corace nihil | 8.1 |
| putavi scribendum, quod animadverterest eam machinam | |
| nullam habere virtutem. de accessu, quae επιβαθρα graece | |
| dicitur, et de marinis machinationibus, †quae per navium | |
| aditus habere posse scripsit, tantum pollicitum esse vehe- | 5 |
| menter animadverti neque rationes eorum eum explicavisse. |