| De ballistis et catapultis symmetrias, quas maxime ex- | 10.11.9.10 |
| peditas putavi, exposui. quemadmodum autem contentio- | |
| nibus eae temperentur e nervo capilloque tortis ruden- | |
| tibus, quantum comprehendere scriptis potuero, non prae- | |
| termittam. sumuntur tigna amplissima longitudine; supra | 12.1.1 |
| figuntur chelonia, in quibus includuntur suculae. per media | |
| autem spatia tignorum insecantur <et> exciduntur formae, | |
| in quibus excisionibus includuntur capitula catapultarum, | |
| cuneisque distinentur, ne in contentionibus moveantur. | 5 |
| tum vero modioli aerei in ea capitula includuntur et in | |
| eos cuneoli ferrei, quas επιζυγιδας Graeci vocant, conlo- | |
| cantur. deinde ansae rudentum induntur per foramina | 2.1 |
| capitulorum, in alteram partem traiciuntur, deinde in su- | |
| culas coiciuntur <et> involvuntur, uti vectibus per eas | |
| ext<enti> rudentes, cum manibus sunt tacti, aequalem | |
| utrique sonitus habeant responsum. tunc autem cuneis | 5 |
| ad foramina concluduntur, ut non possint se remittere. | |
| ita traiecti in alteram partem eadem ratione vectibus per | |
| suculas extenduntur, donec aequaliter sonent. ita cune- | |
| orum conclusionibus ad sonitum musicis auditionibus cata- | |
| pultae temperantur. | 10 |
| De his rebus quae potui dixi. restat mihi de oppugna- | |
| toriis rebus, quemadmodum machinationibus et duces | |
| victores et civitates defensae esse possint. primum ad | 13.1.1 |
| oppugnationes aries sic inventus memoratur esse. Car- | |
| thaginienses ad Gadis oppugnandas castra posuerunt. cum | |
| autem castellum ante cepissent, id demoliri sunt conati. | |
| posteaquam non habuerunt ad demolitionem ferramenta, | 5 |
| sumpserunt tignum idque manibus sustinentes capiteque | |
| eius summum murum continenter pulsantes summos lapi- | |
| dum ordines deiciebant, et ita gradatim ex ordine totam | |
| communitionem dissipaverunt. postea quidam faber Tyrius | 2.1 |
| nomine Pephrasmenos hac ratione et inventione inductus | |
| malo statuto ex eo alterum transversum uti trutinam | |
| suspendit et reducendo et inpellendo vementibus plagis | |
| deiecit Gaditanorum murum. Geras autem Chalcedonius | 5 |
| de materia primum basim subiectis rotis fecit supraque | |
| compegit arrectariis et iugis varas et in his suspendit | |
| arietem coriisque bubulis texit, uti tutiores essent, qui | |
| in ea machinatione ad pulsandum murum essent conlo- | |
| cati. is autem, quod tardos conatus habuerat, testudinem | 10 |
| arietariam appellare coepit. his tunc primis gradibus | 3.1 |
| positis ad id genus machinationis, postea cum Philippus, | |
| Amyntae filius, Byzantios oppugnaret, Polyidos Thettalos | |
| pluribus generibus et facilioribus explicavit, a quo re- | |
| ceperunt doctrinam Diades et Charias, qui cum Alexandro | 5 |
| militaverunt. |