| Catapultarum rationes, e quibus membris ex portio- | 10.11.1.1 |
| nibus componantur, dixi. ballistarum autem rationes va- | |
| riae sunt et differentes unius effectus causa comparatae. | |
| aliae enim vectibus suculis, nonnullae polyspastis, aliae | |
| ergatis, quaedam etiam tympanorum torquentur rationibus. | 5 |
| sed tamen nulla ballista perficitur nisi ad propositam | |
| magnitudinem ponderis saxi, quod id organum mittere | |
| debet. igitur de ratione earum non est omnibus expeditum, | |
| nisi qui geometricis rationibus numeros et multiplicationes | |
| habent notas. nam quae fiunt in capitibus foramina, per | 2.1 |
| quorum spatia contenduntur capillo maxime muliebri vel | |
| nervo funes, magnitudine ponderis lapidis, quem debet | |
| ea ballista mittere, ex ratione gravitatis proportiones | |
| sumuntur, quemadmodum catapultis de longitudinibus | 5 |
| sagittarum. itaque ut etiam qui geometricen non noverunt, | |
| habeant expeditum, ne in periculo bellico cogitationibus | |
| detineantur, quae ipse faciundo certa cognovi quaeque ex | |
| parte accepi a praeceptoribus, finita exponam, et quibus | |
| <ponde>ribus Graecorum pensiones ad modulos habeant ra- | 10 |
| tionem, ad eam ut etiam nostris ponderibus respondeant, tra- | |
| dam explicata. nam quae ballista duo pondo saxum mittere | 3.1 |
| debet, foramen erit in eius capitulo digitorum v; si pondo | |
| iiii, digitorum sex et * * * digitorum vii; decem pondo | |
| digitorum viii; viginti pondo digitorum x; xl pondo | |
| digitorum xii sk; lx pondo digitorum xiii et digiti octava | 5 |
| parte; lxxx pondo digitorum xv; cxx pondo i pedis et | |
| sesquidigiti; c et lx pedis i#²³; c et lxxx pedis et digitorum | |
| v; cc pondo pedis et digitorum vi; cc et x<l pondo> | |
| pedis i et digitorum vii; ccclx * * * pedis i s. cum | 4.1 |
| ergo foraminis magnitudo fuerit instituta, describatur | |
| scutula, quae graece περιτρητος appellatur, cuius longi- | |
| tudo foraminum †vel, latitudo duo et sextae partis. divi- | |
| datur medium lineae descriptae et, cum divisum erit, | 5 |
| contrahantur extremae partes eius formae, ut obliquam | |
| deformationem habeat longitudinis sexta parte, latitudinis, | |
| ubi est versura, quarta parte. in qua parte autem est | |
| curvatura, in quibus procurrunt cacumina angulorum, eo | |
| foramina convertantur, et contractura latitudinis redeat | 10 |
| introrsus sexta parte, foramen autem oblongius sit tanto, | |
| quantam epizygis habet crassitudinem. cum deformatum | |
| fuerit, circum levigatur, extremam ut habeat curvaturam | |
| molliter circumactam. crassitudo eius foraminis si con- | 5.1 |
| stituatur. modioli foraminum duo, latitudo is#²³, crassitudo | |
| praeterquam quod in foramine inditur foraminis sy, ad | |
| extremum autem latitudo foraminis ii#¹⁵¹. parastatarum lon- | |
| gitudo foraminis vsf; curvatura foraminis pars dimidia; | 5 |
| crassitudo foraminis cc et partis lx. adicitur autem ad | |
| mediam latitudinem, quantum est prope foramen factum | |
| in descriptione, latitudine et crassitudine foraminis v, | |
| altitudo parte iiii. regulae, quae est in mensa, longitudo | 6.1 |
| foraminum viii; latitudo et crassitudo dimidium foraminis. | |
| cardines iiz, crassitudo foraminis i#²³#²³. curvatura regulae | |
| #¹⁵⁶ϛ k. exterioris regulae latitudo et crassitudo tantundem; | |
| longitudo, quam dederit ipsa versura deformationis et | 5 |
| parastaticae latitudo ad suam curvaturam k. superiores | |
| autem regulae aequales erunt inferioribus k. mensae trans- | |
| versarii foraminis ccc k. climacidos scapi longitudo fora- | 7.1 |
| minum xiii, crassitudo i k, intervallûm mediûm latitudo | |
| foraminis et parte quarta, crassitudo pars viii k. clima- | |
| cidos superioris pars quae est proxima bracchiis, quae | |
| coniuncta est mensae, tota longitudine dividatur in partes | 5 |
| v. ex his dentur duae partes ei membro, quod Graeci | |
| χηλην vocant, latitudo y, crassitudo #²³, longitudo fora- | |
| minum iii et semis k; extantia cheles foraminis s; †plenti- | |
| gomatos foraminis z et sicilicus. quod autem est ad axona, | |
| quod appellatur frons transversarius, foraminum trium. | 10 |
| interiorum regularum latitudo foraminis Γ, crassitudo | 8.1 |
| Ξ k. chelonii replum, quod est operimentum, securiculae | |
| includitur k. scaporum climacidos latitudo #¹¹⁹ϛ, crassi- | |
| tudo foraminis xii k. crassitudo quadrati, quod est ad | |
| climacida, foraminis fc, in extremis k, rotundi autem | 5 |
| axis diametros aequaliter erit cheles, ad claviculas autem | |
| minus parte sexta decuma k. anteridon longitudo forami- | 9.1 |
| num †eius, latitudo in imo foraminis Γ, in summo crassi- | |
| tudo y k. basis, quae appellatur εσχαρα, longitudo fora- | |
| minum #⁵⁵⁰#⁵⁵⁰, antibasis foraminum iiii, utriusque crassitudo | |
| et latitudo foraminis #¹⁵⁷. compingitur autem dimidia altitu- | 5 |
| dinis k. columna, latitudo et crassitudo i s. altitudo autem | |
| non habet foraminis proportionem, sed erit quod opus | |
| erit ad usum. bracchii longitudo foraminum vi, crassitudo | |
| in radice foraminis, in extremis f. |