| Regiones autem, quas debent spectare aedes sacrae | 4.5.1.1 |
| deorum inmortalium, sic erunt constituendae, uti, si | |
| nulla ratio inpedierit liberaque fuerit potestas, aedis si- | |
| gnumque, quod erit in cella conlocatum, spectet ad ve- | |
| spertinam caeli regionem, uti, qui adierint ad aram im- | 5 |
| molantes aut sacrificia facientes, spectent ad partem caeli | |
| orientis et simulacrum, quod erit in aede, et ita vota | |
| suscipientes contueantur aedem et orientem caelum ipsa- | |
| que simulacra videantur exaudientia contueri supplicantes | |
| et sacrificantes, quod aras omnes deorum necesse esse | 10 |
| videatur ad orientem spectare. sin autem loci natura inter- | 2.1 |
| pellaverit, tunc convertendae sunt earum regionum con- | |
| stitutiones, uti quam plurima pars moenium e templis | |
| earum conspiciatur. item si secundum flumina aedis sacra | |
| fiet, ita uti Aegypto circa Nilum, ad fluminis ripas vi- | 5 |
| dentur spectare debere. similiter si circum vias publicas | |
| erunt aedificia deorum, ita constituantur, uti praetereun- | |
| tes possint respicere et in conspectu salutationes facere. | |
| Ostiorum autem et eorum antepagmentorum in aedibus | 6.1.1 |
| hae sunt rationes, uti primum constituatur, quot genera | |
| sint [futurae]. genera sunt enim thyromaton haec: doricum, | |
| ionicum, atticurges. | |
| Horum <dorici generis> symmetriae conspiciuntur his | 5 |
| rationibus, uti corona summa, quae supra antepagmentum | |
| superius inponitur, aeque librata sit capitulis summis co- | |
| lumnarum, quae in pronao fuerint. lumen autem thyretri | |
| constituatur sic, uti quae altitudo aedis a pavimento ad | |
| lacunaria fuerit, dividatur in partes tres semis et ex eis | 10 |
| duae partes <semis> lumini valvarum altitudine consti- | |
| tuantur. haec autem dividatur in partes xii et ex eis | |
| quinque et dimidia latitudo luminis fiat in imo. et in | |
| summo contrahatur, si erit lumen ab imo ad sedecim | |
| pedes, antepagmenti iii parte; <si> xvi pedum ad xxv, | 15 |
| superior pars luminis contrahatur antepagmenti parte iiii; | |
| si ab pedibus xxv ad xxx, summa pars contrahatur an- | |
| tepagmenti parte viii. reliqua, quo altiora erunt, ad | |
| perpendiculum videntur oportere conlocari. ipsa autem | 2.1 |
| antepagmenta * * * contrahantur in summo suae crassi- | |
| tudinis xiiii parte. supercilii crassitudo, quanta antepag- | |
| mentorum in summa parte erit crassitudo. cymatium | |
| faciundum est antepagmenti parte sexta; proiectura autem, | 5 |
| quanta est eius crassitudo. sculpendum est cymatium | |
| lesbium cum astragalo. supra cymatium, quod erit in | |
| supercilio, conlocandum est hyperthyrum crassitudine | |
| supercilii, et in eo scalpendum est cymatium doricum, | |
| astragalum lesbium sima scalptura. corona plana cum cy- | 10 |
| matio; proiectura autem eius erit quanta altitudo. super- | |
| cilii, quod supra antepagmenta inponitur, dextra atque | |
| sinistra proiecturae sic sunt faciundae, uti crepidines ex- | |
| currant et in unguem ipso cymatio coniungantur. |