| Haec ratio in operibus diastylis erit constituta. si vero | 4.3.7.1 |
| systylon et monotriglyphon opus erit faciundum, frons | |
| aedis, si tetrastylos erit, dividatur in partes xviiii s, si | |
| hexastylos erit, dividatur in partes xxviiii s. ex his pars | |
| una erit modulus, ad quem, uti supra scriptum est, di- | 5 |
| vidantur. ita supra singula epistylia et metopae et tri- | 8.1 |
| glyphi bini erunt conlocandi, in angularibus hoc amplius | |
| dimidiatus et, quantum est spatium hemitriglyphi, id ac- | |
| cedit. in mediano contra fastigium trium triglyphorum | |
| et trium metoparum spatium distabit, quo latius medium | 5 |
| intercolumnium accedentibus ad aedem habeat laxamentum | |
| et adversus simulacra deorum aspectus dignitatem. | |
| Columnas autem striari xx striis oportet. quae si | 9.1 |
| planae erunt, angulos habeant xx designatos. sin autem | |
| excavabuntur, sic est forma facienda, ita uti quam ma- | |
| gnum est intervallum striae, tam magnis [striaturae] pa- | |
| ribus lateribus quadratum describatur; in medio autem | 5 |
| quadrato circini centrum conlocetur et agatur linea ro- | |
| tundationis, quae quadrationis angulos tangat, et quantum | |
| erit curvaturae inter rotundationem et quadratam descrip- | |
| tionem, tantum ad formam excaventur. ita dorica co- | |
| lumna sui generis striaturae habebit perfectionem. de | 10.1 |
| adiectione eius, qua media adaugetur, uti in tertio volu- | |
| mine de ionicis est perscripta, ita et in his transferatur. | |
| Quoniam exterior species symmetriarum et corin- | |
| thiorum et doricorum et ionicorum est perscripta, necesse | 5 |
| est etiam interiores cellarum pronaique distributiones ex- | |
| plicare. distribuitur autem longitudo aedis, uti latitudo | 4.1.1 |
| sit longitudinis dimidiae partis, ipsaque cella parte quarta | |
| longior sit, quam est latitudo, cum pariete, qui paries | |
| valvarum habuerit conlocationem. reliquae tres partes | |
| pronai ad antas parietum procurrant, quae antae colum- | 5 |
| narum crassitudinem habere debent. et si aedes erit latitu- | |
| dine maior quam pedes xx, duae columnae inter duas antas | |
| interponantur, quae disiungant pteromatos et pronai | |
| spatium. item intercolumnia tria, quae erunt inter antas | |
| et columnas, pluteis marmoreis sive ex intestino opere | 10 |
| factis intercludantur, ita uti fores habeant, per quas iti- | |
| nera pronao fiant. item si maior erit latitudo quam | 2.1 |
| pedes xl, columnae contra regiones columnarum, quae | |
| inter antas sunt, introrsus conlocentur. et hae altitudinem | |
| habeant aeque quam quae sunt in fronte, crassitudines | |
| autem earum extenuentur his rationibus, uti, si octava | 5 |
| parte erunt quae sunt in fronte, hae fiant x parte, sin | |
| autem viiii aut decima, pro rata parte. in concluso enim | |
| aere si quae extenuatae erunt, non discernentur. sin autem | |
| videbuntur graciliores, cum exterioribus fuerint striae | |
| <xx aut> xxiiii, in his faciendae erunt xxviii aut xxxii. | 10 |
| ita quod detrahitur de corpore scapi, striarum numero | |
| adiecto adaugebitur ratione, quo minus videatur, et ita | |
| exaequabitur dispari ratione columnarum crassitudo. hoc | 3.1 |
| autem efficit ea ratio, quod oculus plura et crebriora signa | |
| tangendo maiore visus circumitione pervagatur. namque | |
| si duae columnae aeque crassae lineis circummetientur, | |
| e quibus una sit non striata, altera striata, et circa stri- | 5 |
| glium cava et angulos striarum linea corpora tangat, tam- | |
| etsi columnae aeque crassae fuerint, lineae, quae circum- | |
| datae erunt, <non erunt> aequales, quod striarum et stri- | |
| glium circuitus maiorem efficit lineae longitudinem. sin | |
| autem hoc ita videbitur, non est alienum in angustis locis | 10 |
| et in concluso spatio graciliores columnarum symmetrias | |
| in opere constituere, cum habeamus adiutricem striarum | |
| temperaturam. ipsius autem cellae parietum crassitu- | 4.1 |
| dinem pro rata parte magnitudinis fieri oportet, dum | |
| antae eorum crassitudinibus columnarum sint aequales. | |
| et si ex structis futuri sunt, quam minutissimis caementis | |
| struantur, sin autem quadrato saxo aut marmore, maxime | 5 |
| modicis paribusque videtur esse faciundum, quod media | |
| coagmenta medii lapides continentes firmiorem facient | |
| omnis operis perfectionem. item circum coagmenta et | |
| cubilia eminentes expressiones graphicoteran efficient in | |
| aspectu delectationem. | 10 |