| Nonnulli antiqui architecti negaverunt dorico genere | 4.3.1.1 |
| aedes sacras oportere fieri, quod mendosae et disconve- | |
| nientes in his symmetriae conficiebantur. itaque negavit | |
| Arcesius, item Pytheos, non minus Hermogenes. nam is | |
| cum paratam habuisset marmoris copiam in doricae aedis | 5 |
| perfectionem, commutavit ex eadem copia et eam ioni- | |
| cam Libero Patri fecit. sed tamen non quod invenusta | |
| est species aut genus aut formae dignitas, sed quod in- | |
| pedita est distributio et incommoda in opere triglyphorum | |
| et lacunariorum [distributione]. namque necesse est tri- | 2.1 |
| glyphos constitui contra medios tetrantes columnarum, met- | |
| opasque, quae inter triglyphos fient, aeque longas esse | |
| quam altas. contraque in angulares columnas triglyphi | |
| in extremis partibus constituuntur et non contra medios | 5 |
| tetrantes. ita metopae, quae proximae ad angulares tri- | |
| glyphos fiunt, non exeunt quadratae sed oblongiores tri- | |
| glyphi dimidia latitudine. at qui metopas aequales volunt | |
| facere, intercolumnia extrema contrahunt triglyphi di- | |
| midia latitudine. hoc autem, sive metoparum longitudini- | 10 |
| bus sive intercolumniorum contractionibus efficietur, est | |
| mendosum. quapropter antiqui vitare visi sunt in aedibus | |
| sacris doricae symmetriae rationem. | |
| Nos autem exponimus, uti ordo postulat, quemadmo- | 3.1 |
| dum a praeceptoribus accepimus, uti, si qui voluerit his | |
| rationibus attendens ita ingredi, habeat proportiones ex- | |
| plicatas, quibus emendatas et sine vitiis efficere possit | |
| aedium sacrarum dorico more perfectiones. frons aedis | 5 |
| doricae in loco, quo columnae constituuntur, dividatur, si | |
| tetrastylos erit, in partes xxvii, si hexastylos, xxxxii. ex | |
| his pars una erit modulus, qui graece εμβατηρ dicitur, | |
| cuius moduli constitutione ratiocinationibus efficiuntur | |
| omnis operis distributiones. crassitudo columnarum erit | 4.1 |
| duorum modulorum, altitudo cum capitulo xiiii. capituli | |
| crassitudo unius moduli, latitudo duorum et moduli sex- | |
| tae partis. crassitudo capituli dividatur in partes tres, e | |
| quibus una plinthus cum cymatio fiat, altera echinus cum | 5 |
| anulis, tertia hypotrachelion. contrahatur columna ita, uti | |
| in tertio libro de ionicis est scriptum. epistylii altitudo | |
| unius moduli cum taenia et guttis; taenia moduli septima; | |
| guttarum longitudo sub taenia contra triglyphos alta cum | |
| regula parte sexta moduli praependeat. item epistylii la- | 10 |
| titudo ima respondeat hypotrachelio summae columnae. | |
| supra epistylium conlocandi sunt triglyphi cum suis me- | |
| topis, alti unius <et> dimidiati moduli, lati in fronte unius | |
| moduli, ita divisi, ut in angularibus columnis et in mediis | |
| contra tetrantes medios sint conlocati, et intercolum- | 15 |
| niis reliquis bini, in mediis pronao et postico terni. ita | |
| relaxatis mediis intervallis sine inpeditionibus aditus ac- | |
| cedentibus erit ad deorum simulacra. triglyphorum la- | 5.1 |
| titudo dividatur in partes sex, ex quibus partibus quinque | |
| in medio, duae dimidiae dextra ac sinistra designentur | |
| regula. una in medio deformetur femur, quod graece | |
| μηρος dicitur; secundum eam canaliculi ad normae ca- | 5 |
| cumen inprimantur; ex ordine eorum dextra ac sinistra | |
| altera femina constituantur; in extremis partibus semi- | |
| canaliculi intervertantur. triglyphis ita conlocatis, meto- | |
| pae, quae sunt inter triglyphos, aeque altae sint quam | |
| longae; item in extremis angulis hemimetopia sint inpressa | 10 |
| dimidia moduli latitudine. ita enim erit, ut omnia vitia | |
| et metoparum et intercolumniorum et lacunariorum, quod | |
| aequales divisiones factae erunt, emendentur. triglyphi | 6.1 |
| capitula sexta parte moduli sunt faciunda. supra trigly- | |
| phorum capitula corona est conlocanda in proiectura di- | |
| midiae et sextae partis habens cymatium doricum in imo, | |
| alterum in summo. item cum cymatiis corona crassa ex | 5 |
| dimidia moduli. dividendae autem sunt in corona ima ad | |
| perpendiculum triglyphorum et medias metopas viarum | |
| directiones et guttarum distributiones, ita uti guttae sex | |
| in longitudinem, tres in latitudinem pateant. reliqua | |
| spatia, quod latiores sunt metopae quam triglyphi, pura | 10 |
| relinquantur aut †flumina scalpantur, ad ipsumque mentum | |
| coronae incidatur linea quae scotia dicitur. reliqua omnia, | |
| tympana, simae, coronae, quemadmodum supra scriptum | |
| est in ionicis, ita perficiantur. |