| Non enim, quemadmodum nonnulli errantes dixerunt | 4.2.4.1 |
| fenestrarum imagines esse triglyphos, ita potest esse, quod | |
| in angulis contraque tetrantes columnarum triglyphi con- | |
| stituuntur, quibus in locis omnino non patitur res fenestras | |
| fieri. dissolvuntur enim angulorum in aedificiis iuncturae, | 5 |
| si in îs fenestrarum fuerint lumina relicta. etiamque ubi | |
| nunc triglyphi constituuntur, si ibi luminum spatia fuisse | |
| iudicabuntur, isdem rationibus denticuli in ionicis fenestra- | |
| rum occupavisse loca videbuntur. utraque enim, et inter | |
| denticulos et inter triglyphos quae sunt intervalla, meto- | 10 |
| pae nominantur. οπας enim Graeci tignorum cubicula et | |
| asserum appellant, uti nostri ea cava columbaria. ita quod | |
| inter duas opas est intertignium, id μετοπη est apud eos | |
| nominata. | |
| Ita uti autem in doricis triglyphorum et mutulorum est | 5.1 |
| inventa ratio, item in ionicis denticulorum constitutio | |
| propriam in operibus habet rationem, et quemadmodum | |
| mutuli cantheriorum proiecturae ferunt imaginem, sic in | |
| ionicis denticuli ex proiecturis asserum habent imitatio- | 5 |
| nem. itaque in graecis operibus nemo sub mutulo den- | |
| ticulos constituit; non enim possunt subtus cantherios | |
| asseres esse. quod ergo supra cantherios et templa in ve- | |
| ritate debet esse conlocatum, id in imaginibus si infra | |
| constitutum fuerit, mendosam habebit operis rationem. | 10 |
| etiam quod antiqui non probaverunt, neque instituerunt | |
| in fastigiis <mutulos aut> denticulos fieri sed puras co- | |
| ronas, ideo quod nec cantherii nec asseres contra fasti- | |
| giorum frontes distribuuntur nec possunt prominere, sed | |
| ad stillicidia proclinati conlocantur. ita quod non potest | 15 |
| in veritate fieri, id non putaverunt in imaginibus factum | |
| posse certam rationem habere. omnia enim certa proprie- | 6.1 |
| tate et a veris naturae deducta moribus transduxerunt | |
| in operum perfectiones, et ea probaverunt, quorum ex- | |
| plicationes in disputationibus rationem possunt habere | |
| veritatis. itaque ex eis originibus symmetrias et pro- | 5 |
| portiones uniuscuiusque generis constitutas reliquerunt. | |
| quorum ingressus persecutus de ionicis et corinthiis in- | |
| stitutionibus supra dixi; nunc vero doricam rationem | |
| summamque eius speciem breviter exponam. |