| Sunt autem, quae isdem columnis inponuntur, capitulorum | 4.1.12.10 |
| genera variis vocabulis nominata, quorum nec proprietates | |
| symmetriarum nec columnarum genus aliud nominare possu- | |
| mus, sed ipsorum vocabula traducta et commutata ex co- | |
| rinthiis et pulvinatis et doricis videmus, quorum symmetriae | |
| sunt in novarum scalpturarum translatae subtilitatem. | 15 |
| Quoniam autem de generibus columnarum origines et | 2.1.1 |
| inventiones supra sunt scriptae, non alienum mihi videtur | |
| isdem rationibus de ornamentis eorum, quemadmodum sunt | |
| prognata et quibus principiis et originibus inventa, dicere. | |
| in aedificiis omnibus insuper conlocatur materiatio variis | 5 |
| vocabulis nominata. ea autem uti in nominationibus, ita | |
| in re varias habet utilitates. trabes enim supra columnas | |
| et parastaticas et antas ponuntur; in contignationibus tigna | |
| et axes; sub tectis, si maiora spatia sunt, et transtra et | |
| capreoli, si commoda, columen, et cantherii prominentes | 10 |
| ad extremam suggrundationem; supra cantherios templa; | |
| deinde insuper sub tegulas asseres ita prominentes, uti | |
| parietes proiecturis eorum tegantur. ita unaquaeque res et | 2.1 |
| locum et genus et ordinem proprium tuetur. e quibus rebus | |
| et a materiatura fabrili in lapideis et marmoreis aedium sa- | |
| crarum aedificationibus artifices dispositiones eorum scalp- | |
| turis sunt imitati et eas inventiones persequendas puta- | 5 |
| verunt. ideo, quod antiqui fabri quodam in loco aedi- | |
| ficantes, cum ita ab interioribus parietibus ad extremas | |
| partes tigna prominentia habuissent conlocata, inter tigna | |
| struxerunt supraque coronas et fastigia venustiore specie | |
| fabrilibus operibus ornaverunt, tum proiecturas tignorum, | 10 |
| quantum eminebant, ad lineam et perpendiculum parietum | |
| praesecuerunt, quae species cum invenusta îs visa esset, | |
| tabellas ita formatas, uti nunc fiunt triglyphi, contra tigno- | |
| rum praecisiones in fronte fixerunt et eas cera caerulea | |
| depinxerunt, ut praecisiones tignorum tectae non offen- | 15 |
| derent visum: ita divisiones triglyphorum et <met>oparum | |
| tignorum dispositione et intertigniûm habere in doricis | |
| operibus coeperunt. postea alii in aliis operibus ad per- | 3.1 |
| pendiculum triglyphorum cantherios prominentes pro- | |
| iecerunt eorumque proiecturas simaverunt. ex eo, uti | |
| tignorum dispositionibus triglyphi, ita e cantheriorum | |
| proiecturis mutulorum sub coronis ratio est inventa. ita | 5 |
| fere in operibus lapideis et marmoreis mutuli inclinatis | |
| scalpturis deformantur, quod imitatio est cantheriorum; | |
| etenim necessario propter stillicidia proclinati conlocantur. | |
| ergo et triglyphorum et mutulorum in doricis operibus | |
| ratio ex ea imitatione inventa est. | 10 |