| Item postea Dianae <cum cogitarent> constituere aedem, | 4.1.7.1 |
| quaerentes novi generis speciem isdem vestigiis ad mulie- | |
| brem transtulerunt gracilitatem, et fecerunt primum co- | |
| lumnae crassitudinem altitudinis octava parte, ut haberet | |
| speciem excelsiorem. basi spiram supposuerunt pro calceo, | 5 |
| capitulo volutas uti capillamento concrispatos cincinnos | |
| praependentes dextra ac sinistra conlocaverunt et cymatiis | |
| et encarpis pro crinibus dispositis frontes ornaverunt trun- | |
| coque toto strias uti stolarum rugas matronali more de- | |
| miserunt. ita duobus discriminibus columnarum inventio- | 10 |
| nem, unam virili sine ornatu nuda specie, alteram muliebri | |
| subtilitate et ornatu symmetriaque sunt mutuati. posteri | 8.1 |
| vero elegantia subtilitateque iudiciorum progressi et gra- | |
| cilioribus modulis delectati septem crassitudinis diametros | |
| in altitudinem columnae doricae, ionicae novem consti- | |
| tuerunt. id autem <genus>, quod Iones fecerunt primo, | 5 |
| Ionicum est nominatum. | |
| Tertium vero, quod Corinthium dicitur, virginalis habet | |
| gracilitatis imitationem, quod virginis propter aetatis te- | |
| neritatem gracilioribus membris figuratae effectus recipiunt | |
| ornatus venustiores. eius autem capituli prima inventio sic | 9.1 |
| memoratur esse facta. virgo civis Corinthia iam matura | |
| nuptiis inplicata morbo decessit. post sepulturam eius, qui- | |
| bus ea virgo viva pupulis delectabatur, nutrix collecta et | |
| composita in calatho pertulit ad monumentum et in summo | 5 |
| conlocavit et, uti ea permanerent diutius subdiu, tegula | |
| texit. is calathus fortuito supra acanthi radicem fuerat con- | |
| locatus. interim pondere pressa radix acanthi media folia | |
| et cauliculos circum vernum tempus profudit, cuius cauliculi | |
| secundum calathi latera crescentes et ab angulis tegulae | 10 |
| ponderis necessitate expressi flexuras in extremas partes | |
| volutarum facere sunt coacti. tunc Callimachus, qui propter | 10.1 |
| elegantiam et subtilitatem artis marmoreae ab Athenien- | |
| sibus κατατηξιτεχνος fuerat nominatus, praeteriens hoc | |
| monumentum animadvertit eum calathum et circa foliorum | |
| nascentem teneritatem, delectatusque genere et formae | 5 |
| novitate ad id exemplar columnas apud Corinthios fecit | |
| symmetriasque constituit <et> ex eo in operis perfectio- | |
| nibus Corinthii generis distribuit rationes. eius autem capi- | 11.1 |
| tuli symmetria sic est facienda, uti, quanta fuerit crassitudo | |
| imae columnae, tanta sit altitudo capituli cum abaco. abaci | |
| latitudo ita habeat rationem, ut, quanta fuerit altitudo, tanta | |
| duo sint diagonia ab angulo ad angulum spatia; ita enim | 5 |
| iustas habebunt frontes quoquoversus latitudines. frontes | |
| sinuentur introrsus ab extremis angulis abaci suae frontis | |
| latitudinis nona. imum capituli tantam habeat crassitu- | |
| dinem, quantam habet summa columna praeter apothesim | |
| et astragalum. abaci crassitudo septima capituli altitudinis. | 10 |
| dempta abaci crassitudine dividatur reliqua pars in partes | 12.1 |
| tres, e quibus una imo folio detur; secundum folium mediam | |
| altitudinem teneat; coliculi eandem habeant altitudinem, | |
| e quibus folia nascuntur proiecta, uti excipiant quae ex | |
| coliculis natae procurrunt ad extremos angulos volutae; | 5 |
| minoresque helices infra sinum medium, qui est in abaco, | |
| <sub> flores subiecti scalpantur. flores in quattuor partibus, | |
| quanta erit abaci crassitudo, tam magni formentur. ita his | |
| symmetriis corinthia capitula suas habebunt exactiones. |