| Namque Achaia Peloponnensoque tota Dorus, Hellenos | 4.1.3.6 |
| et Pthias nymphae filius, regnavit, isque Argis, vetusta | |
| civitate, Iunonis templo aedificavit eius generis fortuito | |
| formae fanum, deinde isdem generibus in ceteris Achaiae | |
| civitatibus, cum etiamnum non esset symmetriarum ratio | 10 |
| nata. postea autem quam Athenienses ex responsis Apol- | 4.1 |
| linis Delphici, communi consilio totius Hellados, xiii co- | |
| lonias uno tempore in Asiam deduxerunt ducesque singulis | |
| coloniis constituerunt et summam imperii potestatem Ioni, | |
| Xuthi et Creusae filio, dederunt, quem etiam Apollo Delphis | 5 |
| suum filium in responsis est professus, isque eas colonias | |
| in Asiam deduxit et Cariae fines occupavit ibique civitates | |
| amplissimas constituit Ephesum, Miletum, Myunta, (quae | |
| olim ab aqua est devorata; cuius sacra et suffragium Milesiis | |
| Iones attribuerunt), Prienen, Samum, Teon, Colophona, | 10 |
| Chium, Erythras, Phocaeam, Clazomenas, Lebedon, Meliten | |
| (haec Melite propter civium adrogantiam ab his civitatibus | |
| bello indicto communi consilio est sublata; cuius loco postea | |
| regis Attali et Arsinoes beneficio Zmyrnaeorum civitas inter | |
| Ionas est recepta): hae civitates, cum Caras et Lelegas eie- | 5.1 |
| cissent, eam terrae regionem a duce suo Ione appellaverunt | |
| Ioniam ibique deorum inmortalium templa constituentes | |
| coeperunt fana aedificare. et primum Apollini Panionio | |
| aedem, uti viderant in Achaia, constituerunt et eam Doricam | 5 |
| appellaverunt, quod in Dorieon civitatibus primum factam | |
| eo genere viderunt. in ea aede cum voluissent columnas | 6.1 |
| conlocare, non habentes symmetrias earum et quaerentes, | |
| quibus rationibus efficere possent, uti et ad onus ferendum | |
| essent idoneae et in aspectu probatam haberent venustatem, | |
| dimensi sunt virilis pedis vestigium et id retulerunt in alti- | 5 |
| tudinem. cum invenissent pedem sextam partem esse alti- | |
| tudinis in homine, item in columnam transtulerunt et, qua | |
| crassitudine fecerunt basim scapi, tantas sex cum capitulo | |
| in altitudinem extulerunt. ita dorica columna virilis cor- | |
| poris proportionem et firmitatem et venustatem in aedi- | 10 |
| ficiis praestare coepit. |