| LIBER QUARTUS | |
| Cum animadvertissem, imperator, plures de architectura | 4.pr.1.1 |
| praecepta voluminaque commentariorum non ordinata sed | |
| incepta uti particulas errabundas reliquisse, dignam et uti- | |
| lissimam rem putavi tantae disciplinae corpus ad perfectam | |
| ordinationem perducere et praescriptas in singulis volumini- | 5 |
| bus singulorum generum qualitates explicare. itaque, Caesar, | |
| primo volumine tibi de officio eius et quibus eruditum esse | |
| rebus architectum oporteat, exposui. secundo de copiis ma- | |
| teriae, e quibus aedificia constituuntur, disputavi; tertio | |
| autem de aedium sacrarum dispositionibus et de earum gene- | 10 |
| rum varietate quasque et quot habeant species earumque | |
| quae sunt in singulis generibus distributiones. ex tribus | 2.1 |
| generibus quae subtilissimas haberent proportionibus modu- | |
| lorum quantitates ionici generis moribus, docui; nunc hoc | |
| volumine de doricis corinthiisque constitutis et omnibus | |
| dicam eorumque discrimina et proprietates explicabo. | 5 |
| Columnae corinthiae praeter capitula omnes symmetrias | 1.1.1 |
| habent uti ionicae, sed capitulorum altitudines efficiunt | |
| eas pro rata excelsiores et graciliores, quod ionici capituli | |
| altitudo tertia pars est crassitudinis columnae, corinthii | |
| tota crassitudo scapi. igitur quod duae partes e crassitu- | 5 |
| dine corinthiarum adiciuntur, efficiunt excelsitate speciem | |
| earum graciliorem. cetera membra, quae supra columnas | 2.1 |
| inponuntur, aut e doricis symmetriis aut ionicis moribus | |
| in corinthiis columnis conlocantur, quod ipsum corinthium | |
| genus propriam coronarum reliquorumque ornamentorum | |
| non habuerat institutionem, sed aut e triglyphorum rationi- | 5 |
| bus mutuli in coronis et epistyliis guttae dorico more dis- | |
| ponuntur, aut ex ionicis institutis zophoroe scalpturis ornati | |
| cum denticulis et coronis distribuuntur. ita e generibus | 3.1 |
| duobus capitulo interposito tertium genus in operibus est | |
| procreatum. e columnarum enim formationibus trium gene- | |
| rum factae sunt nominationes, dorica, ionica, corinthia, e | |
| quibus prima et antiquitus dorica est nata. | 5 |