| Membra omnia, quae supra capitula columnarum sunt | 3.5.13.1 |
| futura, id est epistylia, zophora, coronae, tympana, fastigia, | |
| acroteria, inclinanda sunt in fronte suae cuiusque altitudinis | |
| parte xii, ideo quod, cum steterimus contra frontes, ab oculo | |
| lineae duae si extensae fuerint et una tetigerit imam operis | 5 |
| partem, altera summam, quae summam tetigerit, longior fiet. | |
| ita quo longior visus linea in superiorem partem procedit, | |
| resupinatam facit eius speciem. cum autem, uti supra scrip- | |
| tum est, in fronte inclinata fuerint, tunc in aspectu vide- | |
| buntur esse ad perpendiculum et normam. columnarum | 14.1 |
| striae faciendae sunt xxiiii ita excavatae, uti norma in cavo | |
| striae cum fuerit coniecta, circumacta anconibus <angulos> | |
| striarum dextra ac sinistra tangat cacumenque normae cir- | |
| cum rotundationem tangendo pervagari possit. crassitudines | 5 |
| striarum faciendae sunt, quantum adiectio in media columna | |
| ex descriptione invenietur. in simis, quae supra coronam | 15.1 |
| in lateribus sunt aedium, capita leonina sunt scalpenda, | |
| disposita <ita>, uti contra columnas singulas primum sint | |
| designata, cetera aequali modo disposita, uti singula singulis | |
| mediis tegulis respondeant. haec autem, quae erunt contra | 5 |
| columnas, perterebrata sint ad canalem, qui excipit e tegulis | |
| aquam caelestem; mediana autem sint solida, uti, quae cadit | |
| vis aquae per tegulas in canalem, ne deiciatur per inter- | |
| columnia neque transeuntes perfundat, sed quae sunt con- | |
| tra columnas, videantur emittere vomentia ructus aquarum | 10 |
| ex ore. | |
| Aedium ionicarum, quam apertissime potui, dispositiones | |
| hoc volumine scripsi; doricarum autem et corinthiarum quae | |
| sint proportiones, insequenti libro explicabo. |