| Capitulis perfectis, deinde <in scapis> columnarum non | 3.5.8.5 |
| ad libellam sed ad aequalem modulum conlocatis, ut, quae | |
| adiectio in stylobatis facta fuerit, in superioribus membris | |
| respondeat [symmetria epistyliorum], epistyliorum ratio sic | |
| est habenda, uti, si columnae fuerint a minima xii pedum | |
| ad quindecim pedes, epistylii sit altitudo dimidia crassi- | 10 |
| tudinis imae columnae; item <si> ab xv pedibus ad xx, | |
| columnae altitudo dimetiatur in partes tredecim, et unius | |
| partis altitudo epistylii fiat; item si xx ad xxv pedes, divi- | |
| datur altitudo in partes xii et semissem, et eius una pars | |
| epistylium in altitudine fiat; item si ab xxv pedibus ad xxx, | 15 |
| dividatur in partes xii, et eius una pars altitudo fiat. item | |
| <si quae altiores erunt,> rata parte ad eundem modum | |
| ex altitudine columnarum expediendae sunt altitudines epi- | |
| styliorum. quo altius enim scandit oculi species, non facile | 9.1 |
| persecat aeris crebritatem; dilapsa itaque altitudinis spatio | |
| et viribus exuta incertam modulorum renuntiat sensibus | |
| quantitatem. quare semper adiciendum est rationis supple- | |
| mentum in symmetriarum membris, ut, cum fuerint aut | 5 |
| altioribus locis opera aut etiam ipsa colossicotera, habeant | |
| magnitudinum rationem. epistylii latitudo in imo, quod | |
| supra capitulum erit, quanta crassitudo summae columnae | |
| sub capitulo erit, tanta fiat; summum, quantum imus scapus. | |
| cymatium epistylii septima parte suae altitudinis est facien- | 10.1 |
| dum, et in proiectura tantundem. reliqua pars praeter | |
| cymatium dividenda est in partes xii, et earum trium ima | |
| fascia est facienda, secunda iiii, summa v. item zophorus | |
| supra epistylium quarta parte minus <altus> quam episty- | 5 |
| lium; sin autem sigilla designari oportuerit, quarta parte | |
| altior quam epistylium, uti auctoritatem habeant scalpturae. | |
| cymatium suae altitudinis partis septimae; proiecturae | |
| cymatiûm quantum crassitudo. supra zophorum denticu- | 11.1 |
| lus est faciendus tam altus quam epistylii media fascia; | |
| proiectura eius quantum altitudo. intersectio, quae graece | |
| μετοπη dicitur, sic est dividenda, uti denticulus altitudinis | |
| suae dimidiam partem habeat in fronte, cavus autem inter- | 5 |
| sectionis huius frontis e tribus duas partes; huius cymatium | |
| altitudinis eius sextam partem. corona cum suo cymatio, | |
| praeter simam, quantum media fascia epistylii; proiec- | |
| tura coronae cum denticulo facienda est, quantum erit | |
| altitudo a zophoro ad summum coronae cymatium; et | 10 |
| omnino omnes ecphorae venustiorem habeant speciem, quae | |
| quantum altitudinis tantundem habent proiecturae. tym- | 12.1 |
| pani autem, quod est in fastigio, altitudo sic est facienda, | |
| uti frons coronae ab extremis cymatiis tota dimetiatur in | |
| partes novem et ex eis una pars in medio cacumini tym- | |
| pani constituatur, dum contra epistylia columnarumque | 5 |
| hypotrachelia ad perpendiculum respondeant. coronae- | |
| que supra aequaliter imis praeter simas sunt conlocandae. | |
| insuper coronas simae, quas Graeci επαιετιδας dicunt, facien- | |
| dae sunt altiores octava parte coronarum altitudinis. acro- | |
| teria angularia tam alta, quantum est tympanum medium, | 10 |
| mediana altiora octava parte quam angularia. |