| Scapis columnarum statutis capitulorum ratio <sic est | 3.5.5.1 |
| habenda.> si pulvinata erunt, his symmetriis conformabuntur, | |
| uti, quam crassus imus scapus fuerit addita octava decuma | |
| parte scapi, abacus habeat longitudinem et latitudinem; | |
| crassitudinem cum volutis eius dimidiam. recedendum | 5 |
| autem est ab extremo abaco in interiorem partem frontibus | |
| volutarum parte duodevicensima et eius dimidia. tunc | |
| crassitudo dividenda est in partes novem et dimidiam, et | |
| secundum abacum in quattuor partibus volutarum secun- | |
| dum extremi abaci quadram lineae demittendae, quae | 10 |
| cathetoe dicuntur. tunc ex novem partibus et dimidia una | |
| pars et dimidia abaci crassitudo relinquatur, reliquae octo | |
| volutis constituantur. tunc ab linea, quae secundum abaci | 6.1 |
| extremam partem demissa erit, in interiorem partem <alia> | |
| recedat unius et dimidiatae partis latitudine. deinde hae | |
| lineae dividantur ita, ut quattuor partes et dimidia sub | |
| abaco relinquantur. tunc in eo loco, qui locus dividit | 5 |
| quattuor et dimidiam et tres et dimidiam partem, cen- | |
| trum oculi <conlocetur> signeturque ex eo centro rotun- | |
| da circinatio tam magna in diametro, quam una pars ex | |
| octo partibus est. ea erit oculi magnitudine, et in ea ca- | |
| theto respondens diametros agatur. tunc ab summo sub | 10 |
| abaco inceptum <schema volutae> in singulis tetrantorum | |
| actionibus dimidiatum oculi spatium minuatur, doneque in | |
| eundem tetrantem, qui subest, conveniat. capituli autem | 7.1 |
| crassitudo sic est facienda, ut ex novem partibus et di- | |
| midia tres partes praependeant infra astragalum summi | |
| scapi; cymatio, adempto abaco et canali, reliqua sit pars. | |
| proiectura autem cymatii habeat extra abaci quadram | 5 |
| oculi magnitudinem. pulvinorum baltei ab abaco hanc habe- | |
| ant proiecturam, uti circini centrum unum cum sit positum | |
| in capituli tetrante et alterum diducatur ad extremum cyma- | |
| tium, circumactum balteorum extremas partes tangat. axes | |
| volutarum ne crassiores sint quam oculi magnitudo, volutae- | 10 |
| que ipsae succidantur altitudinis suae duodecimam partem. | |
| haec erunt symmetriae capitulorum, quae columnae futurae | |
| sunt ab minimo ad pedes xxv. quae supra erunt, reliqua | |
| habebunt ad eundem modum symmetrias, abacus autem | |
| erit longus et latus, quam crassa columna est ima adiecta | 15 |
| parte viiii, uti, quo minus habuerit altior columna contractum, | |
| eo ne minus habeat capitulum suae symmetriae proiecturam | |
| et in latitudine suae partis adiectionem. de volutarum de- | 8.1 |
| scriptionibus, uti ad circinum sint recte involutae, quemad- | |
| modum describantur, in extremo libro forma et ratio earum | |
| erit subscripta. |