| His perfectis in suis locis spirae conlocentur, eaeque ad | 3.5.1.1 |
| symmetriam sic perficiantur, uti crassitudo cum plintho | |
| sit columnae ex dimidia crassitudine proiecturamque, quam | |
| Graeci εκφοραν vocitant, habeant s extantem: ita tum lata | |
| et longa erit columnae crassitudinis unius et dimidiae. alti- | 2.1 |
| tudo eius, si atticurges erit, ita dividatur, ut superior pars | |
| tertia parte sit crassitudinis columnae, reliquum plintho | |
| relinquatur. dempta plintho reliquum dividatur in partes | |
| quattuor, fiatque superior torus quartae; reliquae tres aequa- | 5 |
| liter dividantur, et una sit inferior torus, altera pars cum | |
| suis quadris scotia, quam Graeci τροχιλον dicunt. sin autem | 3.1 |
| ionicae erunt faciendae, symmetriae earum sic erunt con- | |
| stituendae, uti latitudo spirae quoqueversus sit columnae | |
| crassitudinis adiecta <e> crassitudine quarta et octava. alti- | |
| tudo ita uti atticurges; item et eius plinthos; reliquumque | 5 |
| praeter plinthum, quod erit tertia pars crassitudinis co- | |
| lumnae, dividatur in partes septem: inde trium partium | |
| torus, qui est in summo; reliquae quattuor partes dividendae | |
| sunt aequaliter, et una pars fiat cum suis astragalis et super- | |
| cilio superior trochilus, altera pars inferiori trochilo relin- | 10 |
| quatur; sed inferior maior apparebit, ideo quod habebit ad | |
| extremam plinthum proiecturam. astragali faciendi sunt | |
| octavae partis trochili. proiectura erit spirae pars octava | |
| et sexta decuma pars crassitudinis columnae. | |
| Spiris perfectis et conlocatis columnae sunt medianae | 4.1 |
| in pronao et postico ad perpendiculum medii centri con- | |
| locandae, angulares autem quaeque e regione earum futurae | |
| sunt in lateribus aedis dextra ac sinistra, uti partes in- | |
| teriores, quae ad parietes cellae spectant, ad perpendiculum | 5 |
| latus habeant conlocatum, exteriores autem partes †uti | |
| dicant se earum contracturam. sic enim erunt figurae com- | |
| positionis aedium contractura eius tali ratione exactae. |