| Fundationes eorum operum fodiantur, si queat inveniri, | 3.4.1.1 |
| ad solidum et in solido, quantum ex amplitudine operis pro | |
| ratione videbitur, extruaturque structura totum solum quam | |
| solidissima. supraque terram parietes extruantur sub colum- | |
| nas dimidio crassiores quam columnae sunt futurae, uti | 5 |
| firmiora sint inferiora superioribus; quae stereobates appel- | |
| lantur, nam excipiunt onera. spirarumque proiecturae non | |
| procedant extra solidum; item supra parietis ad eundem | |
| modum crassitudo servanda est. intervalla autem concama- | |
| randa aut solidanda festucationibus, uti distineantur. sin | 2.1 |
| autem solidum non invenietur, sed locus erit congesticius | |
| ad imum aut paluster, tunc is locus fodiatur exinaniatur- | |
| que et palis alneis aut oleagineis <aut> robusteis ustilatis | |
| configatur, sublicaque machinis adigatur quam creberrime, | 5 |
| carbonibusque expleantur intervalla palorum, et tunc struc- | |
| turis solidissimis fundamenta impleantur. extructis autem | |
| fundamentis ad libramentum stylobatae sunt conlocandi. | |
| supra stylobatas columnae disponendae, quemadmodum | 3.1 |
| supra scriptum est, sive in pycnostylo, quemadmodum | |
| pycnostyla, sive systylo aut diastylo aut eustylo, quemad- | |
| modum supra scripta sunt et constituta. in araeostylis enim | |
| libertas est quantum cuique libet constituendi. sed ita co- | 5 |
| lumnae in peripteris conlocentur, uti, quot intercolumnia | |
| sunt in fronte, totidem bis intercolumnia fiant in lateribus; | |
| ita enim erit duplex longitudo operis ad latitudinem. nam- | |
| que qui columnarum duplicationes fecerunt, erravisse viden- | |
| tur, quod unum intercolumnium in longitudine plus quam | 10 |
| oporteat procurrere videtur. gradus in fronte constituendi | 4.1 |
| ita sunt, uti sint semper inpares; namque cum dextro pede | |
| primus gradus ascendatur, item in summo templo primus | |
| erit ponendus. crassitudines autem eorum graduum ita | |
| finiendas censeo, ut neque crassiores dextante nec tenuiores | 5 |
| dodrante sint conlocatae; sic enim durus non erit ascensus. | |
| retractiones autem graduum nec minus quam sesquipedales | |
| nec plus quam bipedales faciendae videntur. item si circa | |
| aedem gradus futuri sunt, ad eundem modum fieri debent. | |
| sin autem circa aedem ex tribus lateribus podium faciendum | 5.1 |
| erit, id constituatur, uti quadrae, spirae, trunci, coronae, | |
| lysis ad ipsum stylobatam, qui erit sub columnarum spiris, | |
| conveniant. stylobatam ita oportet exaequari, uti habeat | |
| per medium adiectionem per scamillos inpares; si enim ad | 5 |
| libellam dirigetur, alveolatum oculo videbitur. hoc autem, | |
| ut scamilli ad id convenientes fiant, item in extremo libro | |
| forma et demonstratio erit descripta. |