| Aedibus araeostylis columnae sic sunt faciendae, uti | 3.3.10.1 |
| crassitudines earum sint partis octavae ad altitudines. item | |
| in diastylo dimetienda est altitudo columnae in partes octo | |
| et dimidiam, et unius partis columnae crassitudo conlocetur. | |
| in systylo altitudo dividatur in novem et dimidiam partem, | 5 |
| et ex eis una ad crassitudinem columnae detur. item in pycno- | |
| stylo dividenda est altitudo in <partes> decem, et eius una | |
| pars facienda est columnae crassitudo. eustyli autem aedis | |
| columnae, uti systyli, in novem partes altitudo dividatur et | |
| dimidiam partem, et eius una pars constituatur in crassi- | 10 |
| tudine imi scapi. ita habebitur pro rata parte intercolum- | |
| niorum ratio. quemadmodum enim crescunt spatia inter | 11.1 |
| columnas, proportionibus adaugendae sunt crassitudines | |
| scaporum. namque si in araeostylo nona aut decima pars | |
| crassitudinis fuerit, tenuis et exilis apparebit, ideo quod | |
| per latitudinem intercolumniorum aer consumit et inminuit | 5 |
| aspectu scaporum crassitudinem. contra vero pycnostylis si | |
| octava pars crassitudinis fuerit, propter crebritatem et an- | |
| gustias intercolumniorum tumidam et invenustam efficiet | |
| speciem. itaque generis operis oportet persequi symmetrias. | |
| etiamque angulares columnae crassiores faciendae sunt ex | 10 |
| sua diametro quinquagesima parte, quod eae ab aere circum- | |
| ciduntur et graciliores videntur esse aspicientibus. ergo | |
| quod oculus fallit, ratiocinatione est exaequandum. con- | 12.1 |
| tracturae autem in summis columnarum hypotracheliis ita | |
| faciendae videntur, uti, si columna sit ab minimo ad pedes | |
| quinos denos, ima crassitudo dividatur in partes sex et | |
| earum partium quinque summa constituatur. item quae erit | 5 |
| ab quindecim pedibus ad pedes viginti, scapus imus in partes | |
| sex et semissem dividatur, earumque partium quinque et | |
| semisse superior crassitudo columnae fiat. item quae erunt | |
| a pedibus viginti ad pedes triginta, scapus imus dividatur | |
| in partes septem, earumque sex summa contractura per- | 10 |
| ficiatur. quae autem ab triginta pedibus ad quadraginta | |
| alta erit, ima dividatur in partes septem et dimidiam; ex | |
| his sex et dimidiam in summo habeat contracturae rationem. | |
| quae erunt ab quadraginta pedibus ad quinquaginta, item | |
| dividendae sunt in octo partes, et earum septem in summo | 15 |
| scapo sub capitulo contrahantur. item si quae altiores erunt, | |
| eadem ratione pro rata constituantur contracturae. haec | 13.1 |
| autem propter altitudinis intervallum scandentis oculi spe- | |
| cies adiciuntur crassitudinibus temperaturae. venustates | |
| enim persequitur visus, cuius si non blandimur voluptati | |
| proportione et modulorum adiectionibus, uti quod fallitur | 5 |
| temperatione adaugeatur, vastus et invenustus conspicien- | |
| tibus remittetur aspectus. de adiectione, quae adicitur in | |
| mediis columnis, quae apud Graecos εντασις appellatur, | |
| in extremo libro erit forma et ratio eius, quemadmodum | |
| mollis et conveniens efficiatur, subscripta. | 10 |