| Reddenda nunc est eustyli ratio, quae maxime probabilis | 3.3.6.1 |
| et ad usum et ad speciem et ad firmitatem rationes habet | |
| explicatas. namque facienda sunt in intervallis spatia duarum | |
| columnarum et quartae partis columnae crassitudinis, me- | |
| diumque intercolumnium unum, quod erit in fronte, alterum, | 5 |
| quod in postico, trium columnarum crassitudine. sic enim | |
| habebit et figurationis aspectum venustum et aditus usum | |
| sine inpeditionibus et circa cellam ambulatio auctoritatem. | |
| huius autem rei ratio explicabitur sic. frons loci quae in | 7.1 |
| aede constituta fuerit, si tetrastylos facienda fuerit, divi- | |
| datur in partes xi s praeter crepidines et proiecturas spira- | |
| rum; si sex erit columnarum, in partes xviii; si octastylos | |
| constituetur, dividatur in xxiv et semissem. item ex his | 5 |
| partibus sive tetrastyli sive hexastyli sive octastyli una | |
| pars sumatur, eaque erit modulus. cuius moduli unus erit | |
| crassitudinis columnarum. intercolumnia singula, praeter | |
| media, modulorum duorum et moduli quartae partis; me- | |
| diana in fronte et postico singula ternûm modulorum. ipsa- | 10 |
| rum columnarum altitudo modulorum viiii et dimidiae mo- | |
| duli partis. ita ex ea divisione intercolumnia altitudinesque | |
| columnarum habebunt iustam rationem. huius exemplar | 8.1 |
| Romae nullum habemus, sed in Asia Teo hexastylon Liberi | |
| Patris. | |
| Eas autem symmetrias constituit Hermogenes, qui etiam | |
| primus invenit octastylon pseudodipterive rationem. ex | 5 |
| dipteri enim aedis symmetria distulit interiores ordines | |
| columnarum xxxiv eaque ratione sumptus operasque com- | |
| pendii fecit. is in medio ambulationi laxamentum egregie | |
| circa cellam fecit de aspectuque nihil inminuit, sed sine | |
| desiderio supervacuorum conservavit auctoritatem totius | 10 |
| operis distributione. pteromatos enim ratio et columnarum | 9.1 |
| circum aedem dispositio ideo est inventa, ut aspectus pro- | |
| pter asperitatem intercolumniorum habeat auctoritatem, | |
| praeterea, si ex <improviso> imbrium aquae vis occupaverit | |
| et intercluserit hominum multitudinem, ut habeat in aede | 5 |
| circaque cellam cum laxamento liberam moram. haec autem | |
| ut explicantur in pseudodipteris aedium dispositionibus! | |
| quare videtur acuta magnaque sollertia effectus operum | |
| Hermogenes fecisse reliquisseque fontes, unde posteri | |
| possent haurire disciplinarum rationes. | 10 |