| Species autem aedium sunt quinque, quarum ea sunt | 3.3.1.1 |
| vocabula: pycnostylos, id est crebris columnis, systylos paulo | |
| remissioribus, diastylos amplius quam oportet inter se di- | |
| ductis, araeostylos spatiis intercolumniorum patentibus rare, | |
| eustylos intervallorum iusta distributione. ergo pycnostylos | 2.1 |
| est, cuius intercolumnio unius et dimidiatae columnae crassi- | |
| tudo interponi potest, quemadmodum est divi Iulii et in | |
| Caesaris foro Veneris et si quae aliae sic sunt compositae. | |
| item systylos est, in qua duarum columnarum crassitudo | 5 |
| in intercolumnio poterit conlocari, et spirarum plinthides | |
| aeque magnae sint ei spatio, quod fuerit inter duas plin- | |
| thides, quemadmodum est Fortunae Equestris ad theatrum | |
| lapideum reliquaeque, quae eisdem rationibus sunt compo- | |
| sitae. haec utraque genera vitiosum habent usum. matres | 3.1 |
| enim familiarum cum ad supplicationem gradibus ascendunt, | |
| non possunt per intercolumnia amplexae adire, nisi ordines fe- | |
| cerint; item valvarum aspectus abstruditur columnarum cre- | |
| britate ipsaque signa obscurantur; item circa aedem propter | 5 |
| angustias inpediuntur ambulationes. diastyli autem haec | 4.1 |
| erit compositio, cum trium columnarum crassitudinem inter- | |
| columnio interponere possumus, tamquam est Apollinis et | |
| Dianae aedis. haec dispositio hanc habet difficultatem, quod | |
| epistylia propter intervallorum magnitudinem franguntur. | 5 |
| in araeostylis autem nec lapideis nec marmoreis epistyliis | 5.1 |
| uti datur, sed inponendae de materia trabes perpetuae. et | |
| ipsarum aedium species sunt varicae, barycephalae, humiles, | |
| latae, ornanturque signis fictilibus aut aereis inauratis earum | |
| fastigia tuscanico more, uti est ad Circum Maximum Cereris | 5 |
| et Herculis Pompeiani, item Capitolii. |