| Ergo si convenit ex articulis hominis numerum inven- | 3.1.9.1 |
| tum esse et ex membris separatis ad universam corporis | |
| speciem ratae partis commensus fieri responsum, relinqui- | |
| tur, ut suspiciamus eos, qui etiam aedes deorum inmorta- | |
| lium constituentes ita membra operum ordinaverunt, ut | 5 |
| proportionibus et symmetriis separatae atque universae | |
| convenientes efficerentur eorum distributiones. | |
| Aedium autem principia sunt, e quibus constat figura- | 2.1.1 |
| rum aspectus, ea: primum in antis, quod graece ναος | |
| εν παραστασιν dicitur, deinde prostylos, amphiprostylos, | |
| peripteros, pseudodipteros, <dipteros>, hypaethros. horum | |
| exprimuntur formationes his rationibus. in antis erit aedes, | 2.1 |
| cum habebit in fronte antas parietum, qui cellam circum- | |
| cludunt, et inter antas in medio columnas duas supraque | |
| fastigium symmetria ea conlocatum, quae in hoc libro fuerit | |
| perscripta. huius autem exemplar erit ad Tres Fortunas ex | 5 |
| tribus quod est proxime portam Collinam. prostylos omnia | 3.1 |
| habet quemadmodum in antis, columnas autem contra antas | |
| angulares duas supraque epistylia, quemadmodum et in antis, | |
| et dextra ac sinistra in versuris singula. huius exemplar est | |
| in insula Tiberina in aede Iovis et Fauni. amphiprostylos | 4.1 |
| omnia habet ea, quae prostylos, praetereaque habet in postico | |
| ad eundem modum columnas et fastigium. peripteros autem | 5.1 |
| erit, quae habebit in fronte et postico senas columnas, in | |
| lateribus cum angularibus undenas. ita autem sint hae co- | |
| lumnae conlocatae, ut intercolumnii latitudinis intervallum | |
| sit a parietibus circum ad extremos ordines columnarum, | 5 |
| habeatque ambulationem circa cellam aedis, quemadmodum | |
| est sine postico in porticu Metelli Iovis Statoris Hermo- | |
| dori et Mariana Honoris et Virtutis a Mucio facta. pseudo- | 6.1 |
| dipteros autem sic conlocatur, ut in fronte et postico sint | |
| columnae octonae, in lateribus cum angularibus quinae | |
| denae. sint autem parietes cellae contra quaternas colum- | |
| nas medianas in fronte et postico. ita duorum intercolum- | 5 |
| niorum et imae crassitudinis columnae spatium erit ab parie- | |
| tibus circa ad extremos ordines columnarum. huius exemplar | |
| Romae non est, sed Magnesiae Dianae Hermogenis Alabandei | |
| et Apollinis a Menesthe facta. dipteros autem octastylos et | 7.1 |
| pronao et postico, sed circa aedem duplices habet ordines | |
| columnarum, uti est aedis Quirini dorica et Ephesi Dianae | |
| ionica a Chersiphrone constituta. hypaethros vero decasty- | 8.1 |
| los est in pronao et postico. reliqua omnia eadem habet | |
| quae dipteros, sed interiore parte columnas in altitudine | |
| duplices, remotas a parietibus ad circumitionem ut porticus | |
| peristyliorum. medium autem sub divo est sine tecto. aditus | 5 |
| valvarum ex utraque parte in pronao et postico. huius item | |
| exemplar Romae non est, sed Athenis octastylos ex templo | |
| Olympio. |