| Atticurge autem isdem rationibus perficiuntur, quibus | 4.6.6.1 |
| dorica. praeterea corsae sub cymatiis in antepagmentis | |
| circumdantur, quae ita distribui debent, uti antepagmenti | |
| praeter cymatium ex partibus vii habeant duas partes. | |
| ipsaque non fiunt clathrata neque bifora sed valvata, et | 5 |
| aperturas habent in exteriores partes. | |
| Quas rationes aedium sacrarum in formationibus opor- | |
| teat fieri <doricis>, ionicis corinthiisque operibus, quoad | |
| potui attingere, veluti legitimis moribus exposui. nunc | |
| de tuscanicis dispositionibus, quemadmodum institui opor- | 10 |
| teat, dicam. locus, in quo aedis constituetur, cum habu- | 7.1.1 |
| erit in longitudine sex partes, una dempta reliquum quod | |
| erit, latitudini detur. longitudo autem dividatur bipertito, | |
| et quae pars erit interior, cellarum spatiis designetur, quae | |
| erit proxima fronti, columnarum dispositioni relinquatur. | 5 |
| item latitudo dividatur in partes x. ex his ternae partes | 2.1 |
| dextra ac sinistra cellis minoribus, sive ibi alae futurae | |
| sunt, dentur; reliquae quattuor mediae aedi attribuantur. | |
| spatium, quod erit ante cellas in pronao, ita columnis | |
| designetur, ut angulares contra antas, parietum extre- | 5 |
| morum <e> regione, conlocentur; duae mediae e regione | |
| parietum, qui inter antas et mediam aedem fuerint, ita | |
| distribuantur; et inter antas et columnas priores per me- | |
| dium isdem regionibus alterae disponantur. eaeque sint | |
| ima crassitudine altitudinis parte vii; altitudo tertia parte | 10 |
| latitudinis templi; summaque columna quarta parte crassi- | |
| tudinis imae contrahatur. spirae earum altae dimidia | 3.1 |
| parte crassitudinis fiant. habeant spirae earum plinthum | |
| ad circinum, altam suae crassitudinis dimidia parte, torum | |
| insuper cum apophysi crassum quantum plinthus. capi- | |
| tuli altitudo dimidia crassitudinis. abaci latitudo quanta | 5 |
| ima crassitudo columnae. capitulique crassitudo dividatur | |
| in partes tres, e quibus una plintho, quae est abacus, de- | |
| tur, altera echino, tertia hypotrachelio cum apophysi. su- | 4.1 |
| pra columnas trabes compactiles inponantur ut altitu- | |
| dinis modulis îs, qui a magnitudine operis postulabuntur. | |
| eaeque trabes compactiles eam habeant crassitudinem, | |
| quanta summae columnae erit hypotrachelium, et ita sint | 5 |
| compactae subscudibus et securiclis, ut compactura du- | |
| orum digitorum habeant laxationem. cum enim inter se | |
| tangunt et non spiramentum et perflatum venti recipiunt, | |
| concalefaciuntur et celeriter putrescunt. supra trabes et | 5.1 |
| supra parietes traiecturae mutulorum parte iiii altitudinis | |
| columnae proiciantur; item in eorum frontibus antepag- | |
| menta figantur. supraque îs tympanum fastigii struc- | |
| tura seu de materia conlocetur. supraque eûm fasti- | 5 |
| gium, columen, cantherii, templa ita sunt conlocanda, ut | |
| stillicidium tecti absoluti tertiario respondeat. |