| Fiunt autem aedes rotundae, e quibus aliae monopte- | 4.8.1.1 |
| roe sine cella columnatae constituuntur, aliae peripteroe | |
| dicuntur. quae sine cella fiunt, tribunal habent et ascen- | |
| sum ex sua diametro tertiae partis. insuper stylobatam | |
| columnae constituuntur tam altae, quanta ab extremis | 5 |
| parietibus est diametros stylobatarum, crassae altitudinis | |
| suae cum capitulis et spiris decumae partis. epistylium | |
| altum columnae crassitudinis dimidia parte. zophorum et | |
| reliqua, quae insuper inponuntur, ita uti in iii volumine | |
| de symmetriis scripsi. | 10 |
| Sin autem peripteros ea aedes constituetur, duo gra- | 2.1 |
| dus et stylobata ab imo constituantur. deinde cellae pa- | |
| ries conlocetur cum recessu eius a stylobata circa partem | |
| latitudinis quintam, medioque valvarum locus ad aditus | |
| relinquatur; eaque cella tantam habeat diametrum praeter | 5 |
| parietes et circumitionem, quantam altitudinem columna. | |
| supra stylobatam columnae circum cellam isdem symmetriis, | |
| quae <supra scriptae sunt,> disponantur. in medio tecti ra- | 3.1 |
| tio ita habeatur, uti, quanta diametros totius operis erit | |
| futura, dimidia altitudo fiat tholi praeter florem; flos au- | |
| tem tantam habeat magnitudinem, quantam habuerit co- | |
| lumnae capitulum, praeter pyramidem. reliqua, uti supra | 5 |
| scripta sunt ea, pro portionibus atque symmetriis facienda | |
| videntur. | |
| Item generibus aliis constituuntur aedes ex isdem sym- | 4.1 |
| metriis ordinatae et alio genere dispositiones habentes, | |
| uti est Castoris in circo Flaminio et inter duos lucos | |
| Veiovis, item augustius Nemori Dianae columnis adiectis | |
| dextra ac sinistra ad umeros pronai. hoc autem genere | 5 |
| primo facta est, uti est Castoris in circo, Athenis in arce | |
| et in Attica Sunio Palladis Minervae. earum non aliae | |
| sed eaedem sunt proportiones. cellae enim longitudinibus | |
| duplices sunt ad latitudines uti reliquae; ex îs omnia, quae | |
| solent esse in frontibus, ad latera sunt translata. nonnulli | 5.1 |
| etiam de tuscanicis generibus sumentes columnarum dis- | |
| positiones transferunt in corinthiorum et ionicorum ope- | |
| rum ordinationes, et quibus in locis in pronao procurrunt | |
| antae, in isdem e regione cellae parietum columnas binas | 5 |
| conlocantes efficiunt tuscanicorum et graecorum operum | |
| communem ratiocinationem. alii vero removentes parietes | 6.1 |
| aedis et adplicantes ad intercolumnia, pteromatos spatiis | |
| sublati efficiunt amplum laxamentum cellae; reliqua autem | |
| proportionibus et symmetriis isdem conservantes aliud | |
| genus figurae nominisque videntur pseudoperipterum pro- | 5 |
| creavisse. haec autem genera propter usum sacrificiorum | |
| convertuntur. non enim omnibus diis isdem rationibus | |
| aedes sunt faciundae, quod alius alia varietate sacrorum | |
| religionum habet effectus. |