| Omnes aedium sacrarum ratiocinationes, uti mihi tra- | 4.8.7.1 |
| ditae sunt, exposui ordinesque et symmetrias earum par- | |
| titionibus distinxi, et quarum dispares sunt figurae et qui- | |
| bus discriminibus inter se sunt disparatae, quoad potui | |
| significare scriptis, exposui. nunc de aris deorum inmor- | 5 |
| talium, uti aptam constitutionem habeant ad sacrificiorum | |
| rationem, dicam. arae spectent ad orientem et semper | 9.1.1 |
| inferiores sint conlocatae quam simulacra, quae fuerint | |
| in aede, uti suspicientes divinitatem, qui supplicant, et | |
| sacrificent. disparibus altitudinibus ad sui cuiusque dei | |
| decorem componantur. altitudines autem earum sic sunt | 5 |
| explicandae, uti Iovi omnibusque caelestibus quam ex- | |
| celsissimae constituantur, Vestae Terrae Matrique humiles | |
| conlocentur. ita idoneae his institutionibus explicabuntur | |
| modulationibus ararum deformationes. | |
| Explicatis aedium sacrarum compositionibus in hoc li- | 10 |
| bro, insequenti de communium operum reddemus distri- | |
| butionibus explicationes. |