| LIBER QUINTUS | |
| Qui amplioribus voluminibus, imperator, ingenii cogi- | 5.pr.1.1 |
| tationes praeceptaque explicaverunt, maximas et egregias | |
| adiecerunt suis scriptis auctoritates. quod etiam velim | |
| nostris quoque studiis res pateretur, ut amplificationibus | |
| auctoritas et in his praeceptis augeretur; sed id non est, | 5 |
| quemadmodum putatur, expeditum. non enim de archi- | |
| tectura sic scribitur uti historia aut poemata. historiae | |
| per se tenent lectores; habent enim novarum rerum va- | |
| rias expectationes. poematorum vero [carminum] metra | |
| et pedes ac verborum elegans dispositio et sententiarum | 10 |
| inter personas distinctas [versuum] pronuntiatio prolec- | |
| tando sensus legentium perducit sine offensa ad summam | |
| scriptorum terminationem. id autem in architecturae con- | 2.1 |
| scriptionibus non potest fieri, quod vocabula ex artis pro- | |
| pria necessitate concepta inconsueto sermone obiciunt | |
| sensibus obscuritatem. cum ergo ea per se non sint aper- | |
| ta nec pateant eorum in consuetudine nomina, tum etiam | 5 |
| praeceptorum late vagantes scripturae, si non contrahen- | |
| tur, ut paucis et perlucidis sententiis explicentur, frequen- | |
| tia multitudineque sermonis inpediente incertas legentium | |
| efficient cogitationes. itaque occultas nominationes com- | |
| mensusque e membris operum pronuntians, ut memoriae | 10 |
| tradantur, breviter exponam; sic enim expeditius ea reci- | |
| pere poterunt mentes. non minus cum animadvertissem | 3.1 |
| distentam occupationibus civitatem publicis et privatis | |
| negotiis, paucis iudicavi scribendum, uti angusto spatio | |
| vacuitatis ea legentes breviter percipere possent. |