| Etiamque Pythagorae quique eius haeresim fuerunt se- | 5.pr.3.5 |
| cuti, placuit cybicis rationibus praecepta in voluminibus | |
| scribere, constitueruntque cybum ccxvi versus eosque non | |
| plus tres in una conscriptione oportere esse putaverunt. | |
| cybus autem est corpus ex lateribus aequali latitudine | 4.1 |
| planitiarum perquadratum. is cum est iactus, quam in | |
| partem incubuit, dum est intactus, inmotam habet sta- | |
| bilitatem, uti sunt etiam tesserae, quas in alveo ludentes | |
| iaciunt. hanc autem similitudinem ex eo sumpsisse viden- | 5 |
| tur, quod is numerus versuum, uti cybus, in quemcumque | |
| sensum insederit, inmotam efficiat ibi memoriae stabili- | |
| tatem. graeci quoque poetae comici interponentes e cho- | |
| ro canticum diviserunt spatia fabularum. ita partes cy- | |
| bica ratione facientes intercapedinibus levant actorum | 10 |
| pronuntiationes. | |
| Cum ergo haec naturali modo sint a maioribus obser- | 5.1 |
| vata animoque advertam inusitatas et obscuras multis res | |
| esse mihi scribendas, quo facilius ad sensus legentium per- | |
| venire possint, brevibus voluminibus iudicavi scribere; ita | |
| enim expedita erunt ad intellegendum. eorumque ordina- | 5 |
| tiones institui, uti non sint quaerentibus separatim colli- | |
| genda, sed e corpore uno et in singulis voluminibus ge- | |
| nerum haberent explicationes. itaque, Caesar, tertio et | |
| quarto volumine aedium sacrarum rationes exposui, hoc | |
| libro publicorum locorum expediam dispositiones. primum- | 10 |
| que forum uti oporteat constitui, dicam, quod in eo et pu- | |
| blicarum et privatarum rerum rationes per magistratus | |
| gubernantur. | |
| Graeci in quadrato amplissimis et duplicibus porticibus | 1.1.1 |
| fora constituunt crebrisque columnis et lapideis aut mar- | |
| moreis epistyliis adornant et supra ambulationes in con- | |
| tignationibus faciunt. Italiae vero urbibus non eadem est | |
| ratione faciendum, ideo quod a maioribus consuetudo tra- | 5 |
| dita est gladiatoria munera in foro dari. igitur circum | 2.1 |
| spectacula spatiosiora intercolumnia distribuantur circa- | |
| que in porticibus argentariae tabernae maenianaque su- | |
| perioribus coaxationibus conlocentur, quae et ad usum | |
| et ad vectigalia publica recte erunt disposita. | 5 |