| Magnitudines autem ad copiam hominum oportet fieri, | 5.1.2.6 |
| ne parvum spatium sit ad usum aut ne propter inopiam | |
| populi vastum forum videatur. latitudo autem ita finiatur, | |
| uti, longitudo in tres partes cum divisa fuerit, ex his duae | |
| partes ei dentur; ita enim erit oblonga eius formatio et | 10 |
| ad spectaculorum rationem utilis dispositio. columnae su- | 3.1 |
| periores quarta parte minores quam inferiores sunt con- | |
| stituendae, propterea quod oneri ferendo, quae sunt in- | |
| feriora, firmiora debent esse quam superiora. non minus | |
| quod etiam nascentium oportet imitari naturam, ut in ar- | 5 |
| boribus teretibus, abiete, cupresso, pinu, e quibus nulla | |
| non crassior est ab radicibus, dein decrescendo progre- | |
| ditur in altitudinem naturali contractura peraequata na- | |
| scens ad cacumen. ergo si natura nascentium ita postulat, | |
| recte est constitutum et altitudinibus et crassitudinibus | 10 |
| superiora inferiorum fieri contractiora. | |
| Basilicarum loca adiuncta foris quam calidissimis par- | 4.1 |
| tibus oportet constitui, ut per hiemem sine molestia tem- | |
| pestatium se conferre in eas negotiatores possint. earum- | |
| que latitudines ne minus quam ex tertia, ne plus ex | |
| dimidia longitudinis constituantur, nisi si loci natura in- | 5 |
| pedierit et aliter coegerit symmetriam commutari. sin | |
| autem locus erit amplior in longitudine, chalcidica in | |
| extremis constituantur, uti sunt in Iulia Aquiliana. co- | 5.1 |
| lumnae basilicarum tam altae, quam porticus latae fuerint, | |
| faciendae videntur; porticus, quam medium spatium futu- | |
| rum est, ex tertia finiatur. columnae superiores minores | |
| quam inferiores, uti supra scriptum est, constituantur. | 5 |
| pluteum, quod fuerit inter superiores et inferiores co- | |
| lumnas, item quarta parte minus, quam superiores colum- | |
| nae fuerint, oportere fieri videtur, uti supra basilicae con- | |
| tignationem ambulantes ab negotiatoribus ne conspician- | |
| tur. epistylia, zophora, coronae ex symmetriis colum- | 10 |
| narum, uti in tertio libro diximus, explicentur. |