| [Non minus summam dignitatem et venustatem possunt | 5.1.6.1 |
| habere comparationes basilicarum, quo genere Coloniae | |
| Iuliae Fanestri conlocavi curavique faciendam, cuius pro- | |
| portiones et symmetriae sic sunt constitutae. mediana | |
| testudo inter columnas est longa pedes cxx, lata pedes | 5 |
| lx. porticus eius circa testudinem inter parietes et co- | |
| lumnas lata pedes xx. columnae altitudinibus perpetuis | |
| cum capitulis pedes l, crassitudinibus quinûm, habentes | |
| post se parastaticas altas pedes xx, latas pedes ii s, cras- | |
| sas i s, quae sustinent trabes, in quibus invehuntur por- | 10 |
| ticuum contignationes. supraque eas aliae parastaticae pe- | |
| dum xviii, latae binûm, crassae pedem, quae excipiunt item | |
| trabes sustinentes cantherium et porticûm, quae sunt | |
| summissa infra testudinem, tecta. reliqua spatia inter pa- | 7.1 |
| rastaticarum et columnarum trabes per intercolumnia lu- | |
| minibus sunt relicta. columnae sunt in latitudine testu- | |
| dinis cum angularibus dextra ac sinistra quaternae, in | |
| longitudine, quae est foro proxima, cum isdem angularibus | 5 |
| octo, ex altera parte cum angularibus vi, ideo quod me- | |
| diae duae in ea parte non sunt positae, ne inpediant aspec- | |
| tus pronai aedis Augusti, quae est in medio latere | |
| parietis basilicae conlocata spectans medium forum et ae- | |
| dem Iovis. item tribunal, quod est in ea aede, hemicycli | 8.1 |
| schematis minoris curvatura formatum; eius autem hemi- | |
| cycli in fronte est intervallum pedes xlvi, introrsus cur- | |
| vatura pedes xv, uti, qui apud magistratus starent, nego- | |
| tiantes in basilica ne inpedirent. supra columnas ex tribus | 5 |
| tignis bipedalibus compactis trabes sunt circa conlocatae, | |
| eaeque ab tertiis columnis, quae sunt in interiore parte, | |
| revertuntur ad antas, quae a pronao procurrunt, dextra- | |
| que et sinistra hemicyclium tangunt. supra trabes contra | 9.1 |
| capitula ex fulmentis dispositae pilae sunt conlocatae, | |
| altae pedes iii, latae quoqueversus quaternis. supra eas | |
| ex duobus tignis bipedalibus trabes everganeae circa sunt | |
| conlocatae. quibus insuper transtra cum capreolis co- | 5 |
| lumnarum contra corpora et antas et parietes pronai con- | |
| locata sustinent unum culmen perpetuae basilicae, alterum | |
| a medio supra pronaum aedis. ita fastigiorum duplex pec- | 10.1 |
| tinata dispositio extrinsecus tecti et interioris altae te- | |
| studinis praestat speciem venustam. item sublata episty- | |
| liorum ornamenta et pluteorum columnarumque superiorum | |
| distributio operosam detrahit molestiam sumptusque in- | 5 |
| minuit ex magna parte summam. ipsae vero columnae in | |
| altitudine perpetua sub trabes testudinis perductae et | |
| magnificentiam inpensae et auctoritatem operi adaugere | |
| videntur.] |