| Aerarium, carcer, curia foro sunt coniungenda, sed ita | 5.2.1.1 |
| uti magnitudo <ac> symmetriae eorum foro respondeant. | |
| maxime quidem curia in primis est facienda ad digni- | |
| tatem municipii sive civitatis. et si quadrata erit, quan- | |
| tum habuerit latitudinis dimidia addita constituatur alti- | 5 |
| tudo; sin autem oblonga fuerit, longitudo et latitudo | |
| componatur, et summae compositae eius dimidia pars | |
| sub lacunariis altitudini detur. praeterea praecingendi | 2.1 |
| sunt parietes medii coronis ex intestino opere aut albario | |
| ad dimidiam partem altitudinis. quae si non erunt, vox | |
| ibi disputantium elata in altitudinem intellectui non pot- | |
| erit esse audientibus. cum autem coronis praecincti pa- | 5 |
| rietes erunt, vox ab imis morata, priusquam in aera elata | |
| dissipabitur, auribus erit intellecta. | |
| Cum forum constitutum fuerit, tum deorum inmortalium | 3.1.1 |
| diebus festis ludorum spectationibus eligendus est locus | |
| theatro quam saluberrimus, uti in primo libro de salu- | |
| britatibus in moenium conlocationibus est scriptum. per | |
| ludos enim cum coniugibus et liberis persedentes delecta- | 5 |
| tionibus detinentur et corpora propter voluptatem inmota | |
| patentes habent venas, in quas insidunt aurarum flatus, | |
| qui, si a regionibus palustribus aut aliis regionibus vitiosis | |
| advenient, nocentes spiritus corporibus infundent. itaque | |
| si curiosius eligetur locus theatro, vitabuntur vitia. etiam- | 2.1 |
| que providendum est, ne impetus habeat a meridie. sol | |
| enim cum implet eius rotunditatem, aer conclusus curva- | |
| tura neque habens potestatem vagandi versando confer- | |
| vescit et candens adurit excoquitque et inminuit e corpo- | 5 |
| ribus umores. ideo maxime vitandae sunt his rebus vitiosae | |
| regiones et eligendae salubres. fundamentorum autem, si | 3.1 |
| in montibus fuerint, facilior erit ratio; sed si necessitas | |
| coegerit in plano aut palustri loco ea constitui, solida- | |
| tiones substructionesque ita erunt faciendae, quemadmo- | |
| dum de fundationibus aedium sacrarum in tertio libro est | 5 |
| scriptum. insuper fundamenta lapideis et marmoreis co- | |
| piis gradationes ab substructione fieri debent. praecinc- | 4.1 |
| tiones ad altitudines theatrorum pro rata parte faciendae | |
| videntur, neque altiores quam quanta praecinctionis iti- | |
| neris sit latitudo. si enim excelsiores fuerint, repellent | |
| et eicient e superiore parte vocem nec patientur in se- | 5 |
| dibus suis, quae <sunt> supra praecinctiones, verborum | |
| casus certa significatione ad aures pervenire. et ad sum- | |
| mam ita est gubernandum, uti, linea cum ad imum gra- | |
| dum et ad summum extenta fuerit, omnia cacumina gra- | |
| duum angulosque tangat: ita vox non inpedietur. aditus | 5.1 |
| complures et spatiosos oportet disponere, nec coniunctos | |
| superiores inferioribus, sed ex omnibus locis perpetuos et | |
| directos sine inversuris faciendos, uti, cum populus dimit- | |
| tatur de spectaculis, ne comprimatur, sed habeat ex om- | 5 |
| nibus locis exitus separatos sine inpeditione. |