| Etiam diligenter est animadvertendum, ne sit locus | 5.3.5.7 |
| surdus, sed ut in eo vox quam clarissime vagari possit. | |
| hoc vero fieri ita poterit, si locus electus fuerit, ubi non | |
| inpediatur resonantia. vox autem est spiritus fluens aeris, | 6.1 |
| e tactu sensibilis auditu. ea movetur circulorum rotunda- | |
| tionibus infinitis, uti si in stantem aquam lapide inmisso | |
| nascantur innumerabiles undarum circuli crescentes a cen- | |
| tro, quam latissime possint, et vagantes, nisi angustia | 5 |
| loci interpellaverit aut aliqua offensio, quae non patitur | |
| designationes earum undarum ad exitus pervenire. itaque | |
| cum interpellentur offensionibus, primae redundantes inse- | |
| quentium disturbant designationes. eadem ratione vox | 7.1 |
| item ad circinum efficit motiones; sed in aqua circuli | |
| planitiae in latitudine moventur, vox et in latitudine | |
| progreditur et altitudinem gradatim scandit. igitur ut | |
| in aqua undarum designationibus, item in voce cum offen- | 5 |
| sio nulla primam undam interpellaverit, non disturbat | |
| secundam nec insequentes, sed omnes sine resonantia | |
| perveniunt ad imorum et ad summorum aures. ergo ve- | 8.1 |
| teres architecti naturae vestigia persecuti indagationibus | |
| vocis scandentis theatrorum perfecerunt gradationes, et | |
| quaesierunt per canonicam mathematicorum et musicam | |
| rationem, ut, quaecumque vox esset in scaena, clarior et | 5 |
| suavior ad spectatorum perveniret aures. uti enim or- | |
| gana aeneis lamminis aut corneis ηχειοις ad chordarum | |
| sonitûm claritatem perficiuntur, sic theatrorum per har- | |
| monicen ad augendam vocem ratiocinationes ab antiquis | |
| sunt constitutae. | 10 |