| Harmonice autem est musica litteratura obscura et | 5.4.1.1 |
| difficilis, maxime quidem quibus graecae litterae non sunt | |
| notae. quam si volumus explicare, necesse est etiam | |
| graecis verbis uti, quod nonnulla eorum latinas non | |
| habent appellationes. itaque ut potuero quam apertissime | 5 |
| ex Aristoxeni scripturis interpretabor et eius diagramma | |
| subscribam finitionesque sonituum designabo, uti, qui dili- | |
| gentius attenderit, facilius percipere possit. vox enim | 2.1 |
| mutationibus cum flectitur, alias fit acuta, alias gravis; | |
| duobusque modis movetur, e quibus unus effectus habet | |
| continuatos, alter distantes. continuata vox neque in fini- | |
| tionibus consistit neque in loco ullo, efficitque termina- | 5 |
| tiones non apparentes, intervalla autem media apparentia, | |
| uti sermone cum dicamus: sol lux flos vox. nunc enim nec | |
| unde incipit nec ubi desinit, intellegitur, †sed quod ex | |
| acuta facta est gravis et ex gravi acuta, apparet auri- | |
| bus. per distantiam autem e contrario. namque cum flec- | 10 |
| titur inmutatione, vox statuit se in alicuius sonitus fini- | |
| tione, deinde in alterius, et id ultro citro crebre faciendo | |
| <non> constans apparet sensibus, uti in cantionibus cum | |
| flectentes vocem varietatem facimus. modulationis itaque | |
| intervallis ea cum versatur, et unde initium fecit et ubi | 15 |
| desiit, apparet in sonorum patentibus finitionibus, medianis | |
| autem patentia intervallis obscurantur. | |
| Genera vero sunt modulationum tria: primum quod | 3.1 |
| Graeci nominant αρμονιαν, secundum χρωμα, tertium δια- | |
| τονον. est autem harmoniae modulatio ab arte concepta, | |
| et ea re cantio eius maxime gravem et egregiam habet | |
| auctoritatem. chroma subtili sollertia ac crebritate modu- | 5 |
| lorum suaviorem habet delectationem. diatoni vero, quod | |
| naturalis est, facilior est intervallorum distantia. in his | |
| tribus generibus dissimiles sunt tetrachordorum disposi- | |
| tiones, quod harmonia [tetrachordorum] et tonos et di- | |
| hesis habet binas (dihesis autem est toni pars quarta; | 10 |
| ita in hemitonio duae diheses sunt conlocatae); chromati | |
| duo hemitonia in ordine sunt composita, tertium trium | |
| hemitoniorum est intervallum; dia<tono> toni duo sunt | |
| continuati, tertium hemitonium finit tetrachordi magni- | |
| tudinem. ita in tribus generibus tetrachorda ex duobus | 15 |
| tonis et hemitonio sunt peraequata, sed ipsa cum separa- | |
| tim uniuscuiusque generis finibus considerantur, dissimi- | |
| lem habent intervallorum designationem. igitur intervalla | 4.1 |
| tonorum et hemitoniorum et <diheseon> tetrachordorum | |
| in voce divisit natura finîtque terminationes eorum men- | |
| suris intervallorum quantitate, modisque certis distantibus | |
| constituit qualitates, quibus etiam artifices, qui organa fa- | 5 |
| bricant, ex natura constitutis utendo comparant ad con- | |
| centus convenientes eorum perfectiones. |