| Sonitus, qui graece φθογγοι dicuntur, in unoquoque | 5.4.5.1 |
| genere sunt x et viii, e quibus viii sunt in tribus gene- | |
| ribus perpetui et stantes, reliqui x, cum communiter mo- | |
| dulantur, sunt vagantes. stantes autem sunt, qui inter | |
| mobiles [sunt] interpositi continent tetrachordi coniunc- | 5 |
| tionem et e generum discriminibus suis finibus sunt per- | |
| manentes; appellantur autem sic: proslambanomenos, hy- | |
| pate hypaton, hypate meson, mese, nete synhemmenon, | |
| paramese, nete diezeugmenon, nete hyperbolaeon. mobiles | |
| autem sunt, qui in tetrachordo inter inmotos dispositi in | 10 |
| generibus ex locis loca mutant; vocabula autem habent | |
| haec: parhypate hypaton, lichanos hypaton, parhypate | |
| meson, lichanos meson, trite synhemmenon, <paranete | |
| synhemmenon,> trite diezeugmenon, paranete diezeugme- | |
| non, trite hyperbolaeon, paranete hyperbolaeon. ei autem | 6.1 |
| qua moventur, recipiunt virtutes alias; intervalla enim | |
| et distantias habent crescentes. itaque parhypate, quae | |
| in harmonia distat ab hypate <dimidium> hemitonium, in | |
| chroma transmutata habet hemitonium. quae lichanos in | 5 |
| harmonia dicitur, ab hypate distat hemitonium, in chroma | |
| translata progreditur duo hemitonia, in diatono distat ab | |
| hypate tria hemitonia. ita x sonitus propter translationes | |
| in generibus efficiunt triplicem modulationum varietatem. | |
| tetrachorda autem sunt quinque: primum gravissimum, | 7.1 |
| quod graece dicitur υπατον, secundum medianum, quod | |
| appellatur μεσον, tertium coniunctum, quod συνημμενον | |
| dicitur, quartum disiunctum, quod διεζευγμενον nomi- | |
| natur, quintum, quod est acutissimum, graece υπερβολαιον | 5 |
| dicitur. concentus, quos natura hominis modulari potest, | |
| graece quae συμφωνιαι dicuntur, sunt sex: diatessaron, | |
| diapente, diapason, et disdiatessaron, et disdiapente, et | |
| disdiapason. ideoque et a numero nomina ceperunt, quod, | 8.1 |
| cum vox constiterit in una sonorum finitione ab eaque se | |
| flectens mutaverit et pervenerit in quartam terminationem, | |
| appellatur diatessaron, in quintam diapente [in sextam | |
| diapason, in octavam et dimidiam diapason et diatessaron, | 5 |
| in nonam et dimidiam diapason diapente, in xii dis- | |
| diapason]. non enim inter duo intervalla, cum chordarum | 9.1 |
| sonitus aut vocis cantus factus fuerit, nec inter tria aut | |
| sex aut septem possunt consonantiae fieri, sed, uti supra | |
| scriptum est, diatessaron et diapente et ex ordine ad dis- | |
| diapason convenientiae ex natura vocis congruentis ha- | 5 |
| bent finitiones. [et ei concentus procreantur ex coniunc- | |
| tione sonituum, qui graece φθογγοι dicuntur.] |