| Ita ex his indagationibus mathematicis rationibus fiant | 5.5.1.1 |
| vasa aerea pro ratione magnitudinis theatri, eaque ita | |
| fabricentur, ut, cum tangantur, sonitum facere possint | |
| inter se diatessaron, diapente <et> ex ordine ad disdia- | |
| pason. postea inter sedes theatri constitutis cellis ratione | 5 |
| musica ibi conlocentur ita, uti nullum parietem tangant | |
| circaque habeant locum vacuum et ab summo capite spa- | |
| tium, ponanturque inversa et habeant in parte, quae spec- | |
| tat ad scaenam, suppositos cuneos ne minus altos semipede; | |
| contraque eas cellas relinquantur aperturae inferiorum | 10 |
| graduum cubilibus longae pedes duo, altae semipede. | |
| designationes autem eorum, quibus in locis constituantur, | 2.1 |
| sic explicentur. si non erit ampla magnitudine theatrum, | |
| media altitudinis transversa regio designetur et in ea tre- | |
| decim cellae duodecim aequalibus intervallis distantes con- | |
| fornicentur, uti ea echea, quae supra scripta sunt, ad | 5 |
| neten hyperbolaeon sonantia in cellis, quae sunt in cor- | |
| nibus extremis, utraque parte prima conlocentur, secunda | |
| ab extremis diatessaron ad neten diezeugmenon, tertia | |
| diatessaron ad paramesen, quarta ad neten synhemmenon, | |
| quinta diatessaron ad mesen, sexta diatessaron ad hy- | 10 |
| paten meson, in medio unum diatessaron ad hypaten hy- | |
| paton. ita hac ratiocinatione vox a scaena uti ab centro | 3.1 |
| profusa se circumagens tactuque feriens singulorum va- | |
| sorum cava excitaverit auctam claritatem et concentu | |
| convenientem sibi consonantiam. sin autem amplior erit | |
| magnitudo theatri, tunc altitudo dividatur in partes iiii, | 5 |
| uti tres efficiantur regiones cellarum transverse desig- | |
| natae, una harmoniae, altera chromatos, tertia diatoni. | |
| et ab imo quae erit prima, ea ex harmonia conlocetur, | |
| ita uti in minore theatro supra scriptum est. in mediana | 4.1 |
| autem prima in extremis cornibus ad chromaticen hyper- | |
| bolaeon habentia sonitum ponantur, in secundis ab his | |
| diatessaron ad chromaticen diezeugmenon, in tertiis ad | |
| chromaticen synhemmenon, quartis diatessaron ad chro- | 5 |
| maticen meson, quintis diatessaron ad chromaticen hypaton, | |
| sextis ad paramesen, quod et ad chromaticen hyperbolaeon | |
| diapente et ad chromaticen synhemmenon diatessaron ha- | |
| bet consonantiae communitatem. in medio nihil est con- | 5.1 |
| locandum, ideo quod sonitûm nulla alia qualitas in chro- | |
| matico genere symphoniae consonantiam potest habere. | |
| in summa vero divisione et regione cellarum in cornibus | |
| primis ad diatonon hyperbolaeon fabricata vasa sonitu | 5 |
| ponantur, in secundis diatessaron ad diatonon <diezeug- | |
| menon>, tertiis ad diatonon synhemmenon, quartis dia- | |
| tessaron ad diatonon meson, quintis diatessaron ad dia- | |
| tonon hypaton, sextis diatessaron ad proslambanomenon, | |
| in medio ad mesen, quod ea et ad proslambanomenon | 10 |
| diapason et ad diatonon hypaton diapente habet sympho- | |
| niarum communitates. haec autem si qui voluerit ad per- | 6.1 |
| fectum facile perducere, animadvertat in extremo libro | |
| diagramma musica ratione designatum, quod Aristoxenus | |
| magno vigore et industria generatim divisis modulationi- | |
| bus constitutum reliquit, de quo, si qui ratiocinationibus | 5 |
| his attenderit, ad [naturas vocis et] audientium delecta- | |
| tiones facilius valuerit theatrorum efficere perfectiones. |