| Dicet aliquis forte multa theatra quotannis Romae | 5.5.7.1 |
| facta esse neque ullam rationem harum rerum in his | |
| fuisse; sed errabit in eo, quod omnia publica lignea thea- | |
| tra tabulationes habent complures, quas necesse est so- | |
| nare. hoc vero licet animadvertere etiam ab citharoedis, | 5 |
| qui, superiore tono cum volunt canere, avertunt se ad | |
| scaenae valvas et ita recipiunt ab earum auxilio con- | |
| sonantiam vocis. cum autem ex solidis rebus theatra con- | |
| stituuntur, id est ex structura caementorum, lapide, mar- | |
| more, quae sonare non possunt, tunc echeis hae rationes | 10 |
| sunt explicandae. sin autem quaeritur, in quo theatro ea | 8.1 |
| sint facta, Romae non possumus ostendere, sed in Italiae | |
| regionibus et in pluribus Graecorum civitatibus. etiam- | |
| que auctorem habemus Lucium Mummium, qui diruto | |
| theatro Corinthiorum ea aenea Romam deportavit et de | 5 |
| manubiis ad aedem Lunae dedicavit. multi etiam soller- | |
| tes architecti, qui in oppidis non magnis theatra con- | |
| stituerunt, propter inopiam fictilibus doliis ita sonantibus | |
| electis hac ratiocinatione compositis perfecerunt utilissi- | |
| mos effectus. | 10 |
| Ipsius autem theatri conformatio sic est facienda, uti, | 6.1.1 |
| quam magna futura est perimetros imi, centro medio con- | |
| locato circumagatur linea rotundationis, in eaque quattuor | |
| scribantur trigona paribus lateribus, <quae paribus> inter- | |
| vallis extremam lineam circinationis tangant, quibus etiam | 5 |
| in duodecim signorum caelestium <astrologia> astrologi | |
| ex musica convenientia astrorum ratiocinantur. ex his | |
| trigonis cuius latus fuerit proximum scaenae, ea regione, | |
| qua praecidit curvaturam circinationis, ibi finiatur scaenae | |
| frons, et ab eo loco per centrum parallelos linea ducatur, | 10 |
| quae disiungat proscaenii pulpitum et orchestrae regio- | |
| nem. ita latius factum fuerit pulpitum quam Graecorum, | 2.1 |
| quod omnes artifices in scaena dant operam, in orchestra | |
| autem senatorum sunt sedibus loca designata. et eius | |
| pulpiti altitudo sit ne plus pedum quinque, uti, qui in | |
| orchestra sederint, spectare possint omnium agentium | 5 |
| gestus. cunei spectaculorum in theatro ita dividantur, | |
| uti anguli trigonorum, qui currunt circum curvaturam | |
| circinationis, dirigant ascensus scalasque inter cuneos ad | |
| primam praecinctionem; supra autem alternis itineribus | |
| superiores cunei medii dirigantur. î autem, qui sunt in | 3.1 |
| imo et dirigunt scalaria, erunt numero vii; reliqui quin- | |
| que scaenae designabunt compositionem: et unus medius | |
| contra se valvas regias habere debet, et qui erunt dextra | |
| sinistra, hospitaliorum designabunt compositionem, ex- | 5 |
| tremi duo spectabunt itinera versurarum. gradus specta- | |
| culorum, ubi subsellia componantur * * * gradus ne | |
| minus alti sint palmopede, <ne plus pedem> et digitos | |
| sex; latitudines eorum ne plus pedes duo semis, ne minus | |
| pedes duo constituantur. tectum porticus, quod futurum | 4.1 |
| est in summa gradatione, cum scaenae altitudine libra- | |
| tum perficiatur, ideo quod vox crescens aequaliter ad | |
| summas gradationes et tectum perveniet. namque si non | |
| erit aequale, quo minus fuerit altum, vox praeripietur | 5 |
| ad eam altitudinem, quam perveniet primo. orchestra | 5.1 |
| inter grados imos quod diametron habuerit, eius sexta | |
| pars sumatur, et in cornibus utrimque ad eius mensurae | |
| perpendiculum inferiores sedes praecidantur, et qua prae- | |
| cisio fuerit, ibi constituantur itinerum supercilia; ita enim | 5 |
| satis altitudinem habebunt eorum confornicationes. scae- | 6.1 |
| nae longitudo ad orchestrae diametron duplex fieri debet. | |
| podii altitudo ab libramento pulpiti cum corona et lysi | |
| duodecumam orchestrae diametri. supra podium columnae | |
| cum capitulis et spiris altae quarta parte eiusdem dia- | 5 |
| metri; epistylia et ornamenta earum columnarum altitu- | |
| dinis quinta parte. pluteum insuper cum unda et corona | |
| inferioris plutei dimidia parte. supra id pluteum colum- | |
| nae quarta parte minore altitudine sint quam inferiores; | |
| epistylium et ornamenta earum columnarum quinta parte. | 10 |
| item si tertia episcenos futura erit, mediani plutei sum- | |
| mum sit dimidia parte; columnae summae medianarum | |
| minus altae sint quarta parte; epistylia cum coronis earum | |
| columnarum item habeant altitudinis quintam partem. |