| Nec tamen in omnibus theatris symmetriae ad omnes | 5.6.7.1 |
| rationes et effectus possunt respondere, sed oportet archi- | |
| tectum animadvertere, quibus proportionibus necesse sit | |
| sequi symmetriam et quibus ad loci naturam aut magni- | |
| tudinem operis temperari. sunt enim res, quas et in pu- | 5 |
| sillo et in magno theatro necesse est eadem magnitudine | |
| fieri propter usum, uti gradus. diazomata, pluteos, itine- | |
| ra, ascensus, pulpita, tribunalia et si qua alia inter- | |
| currunt, ex quibus necessitas cogit discedere ab symme- | |
| tria, ne inpediatur usus, non minus si qua exiguitate | 10 |
| copiarum, id est marmoris, materiae reliquarumque re- | |
| rum, quae parantur in opere defuerint, paulum demere | |
| aut adicere, dum id ne nimium inprobe fiat sed cum sen- | |
| su, non erit alienum. hoc autem erit, si architectus erit | |
| usu peritus, praeterea ingenio mobili sollertiaque non | 15 |
| fuerit viduatus. | |
| Ipsae autem scaenae suas habent rationes explicitas | 8.1 |
| ita, uti mediae valvae ornatus habeant aulae regiae, dex- | |
| tra ac sinistra hospitalia, secundum autem spatia ad orna- | |
| tus comparata, quae loca Graeci περιακτους dicunt ab | |
| eo, quod machinae sunt in his locis versatiles trigonoe | 5 |
| habentes singulares species ornationis, quae, cum aut fabu- | |
| larum mutationes sunt futurae seu deorum adventus, cum | |
| tonitribus repentinis [ea] versentur mutentque speciem | |
| ornationis in frontes. secundum ea loca versurae sunt | |
| procurrentes, quae efficiunt una a foro, altera a peregre | 10 |
| aditus in scaenam. genera autem sunt scaenarum tria: | 9.1 |
| unum quod dicitur tragicum, alterum comicum, tertium | |
| satyricum. horum autem ornatus sunt inter se dissimili | |
| disparique ratione, quod tragicae deformantur columnis | |
| et fastigiis et signis reliquisque regalibus rebus; comicae | 5 |
| autem aedificiorum privatorum et maenianorum habent | |
| speciem prospectusque fenestris dispositos imitatione, com- | |
| munium aedificiorum rationibus; satyricae vero ornantur | |
| arboribus, speluncis, montibus reliquisque agrestibus rebus | |
| in topeodis speciem deformati. | 10 |